Polyglot Reader

Biblia Vulgata
Regum IV / Capitulum 24

[1] In diebus ejus ascendit Nabuchodonosor rex Babylonis, et factus est ei Joakim servus tribus annis : et rursum rebellavit contra eum[2] Immisitque ei Dominus latrunculos Chaldæorum, et latrunculos Syriæ, et latrunculos Moab, et latrunculos filiorum Ammon : et immisit eos in Judam ut disperderent eum, juxta verbum Domini quod locutus fuerat per servos suos prophetas[3] Factum est autem hoc per verbum Domini contra Judam, ut auferret eum coram se propter peccata Manasse universa quæ fecit[4] et propter sanguinem innoxium quem effudit, et implevit Jerusalem cruore innocentium : et ob hanc rem noluit Dominus propitiari[5] Reliqua autem sermonum Joakim, et universa quæ fecit, nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Juda ? Et dormivit Joakim cum patribus suis : [6] et regnavit Joachin filius ejus pro eo[7] Et ultra non addidit rex Ægypti ut egrederetur de terra sua : tulerat enim rex Babylonis, a rivo Ægypti usque ad fluvium Euphraten, omnia quæ fuerant regis Ægypti.

[8] Decem et octo annorum erat Joachin cum regnare cœpisset, et tribus mensibus regnavit in Jerusalem : nomen matris ejus Nohesta filia Elnathan de Jerusalem[9] Et fecit malum coram Domino, juxta omnia quæ fecerat pater ejus[10] In tempore illo ascenderunt servi Nabuchodonosor regis Babylonis in Jerusalem, et circumdata est urbs munitionibus[11] Venitque Nabuchodonosor rex Babylonis ad civitatem cum servis suis ut oppugnarent eam[12] Egressusque est Joachin rex Juda ad regem Babylonis, ipse et mater ejus, et servi ejus, et principes ejus, et eunuchi ejus : et suscepit eum rex Babylonis anno octavo regni sui[13] Et protulit inde omnes thesauros domus Domini, et thesauros domus regiæ : et concidit universa vasa aurea quæ fecerat Salomon rex Israël in templo Domini juxta verbum Domini.

[14] Et transtulit omnem Jerusalem, et universos principes, et omnes fortes exercitus, decem millia, in captivitatem, et omnem artificem et clusorem : nihilque relictum est, exceptis pauperibus populi terræ[15] Transtulit quoque Joachin in Babylonem, et matrem regis, et uxores regis, et eunuchos ejus : et judices terræ duxit in captivitatem de Jerusalem in Babylonem[16] Et omnes viros robustos, septem millia, et artifices, et clusores mille, omnes viros fortes et bellatores : duxitque eos rex Babylonis captivos in Babylonem[17] Et constituit Matthaniam patruum ejus pro eo : imposuitque nomen ei Sedeciam.

[18] Vigesimum et primum annum ætatis habebat Sedecias cum regnare cœpisset, et undecim annis regnavit in Jerusalem : nomen matris ejus erat Amital filia Jeremiæ de Lobna[19] Et fecit malum coram Domino, juxta omnia quæ fecerat Joakim[20] Irascebatur enim Dominus contra Jerusalem et contra Judam, donec projiceret eos a facie sua : recessitque Sedecias a rege Babylonis.