[1] Quæ cum audisset Ezechias rex, scidit vestimenta sua, et opertus est sacco, ingressusque est domum Domini. [2] Et misit Eliacim præpositum domus, et Sobnam scribam, et senes de sacerdotibus, opertos saccis, ad Isaiam prophetam filium Amos. [3] Qui dixerunt : Hæc dicit Ezechias : Dies tribulationis, et increpationis, et blasphemiæ dies iste : venerunt filii usque ad partum, et vires non habet parturiens. [4] Si forte audiat Dominus Deus tuus universa verba Rabsacis, quem misit rex Assyriorum dominus suus ut exprobraret Deum viventem et argueret verbis, quæ audivit Dominus Deus tuus : et fac orationem pro reliquiis quæ repertæ sunt. [5] Venerunt ergo servi regis Ezechiæ ad Isaiam. [6] Dixitque eis Isaias : Hæc dicetis domino vestro : Hæc dicit Dominus : Noli timere a facie sermonum quos audisti, quibus blasphemaverunt pueri regis Assyriorum me. [7] Ecce ego immittam ei spiritum, et audiet nuntium, et revertetur in terram suam, et dejiciam eum gladio in terra sua.[8] Reversus est ergo Rabsaces, et invenit regem Assyriorum expugnantem Lobnam : audierat enim quod recessisset de Lachis. [9] Cumque audisset de Tharaca rege Æthiopiæ, dicentes : Ecce egressus est ut pugnet adversum te : et iret contra eum, misit nuntios ad Ezechiam, dicens : [10] Hæc dicite Ezechiæ regi Juda : Non te seducat Deus tuus in quo habes fiduciam, neque dicas : Non tradetur Jerusalem in manus regis Assyriorum. [11] Tu enim ipse audisti quæ fecerunt reges Assyriorum universis terris, quomodo vastaverunt eas : num ergo solus poteris liberari ? [12] Numquid liberaverunt dii gentium singulos quos vastaverunt patres mei, Gozan videlicet, et Haran, et Reseph, et filios Eden qui erant in Thelassar ? [13] ubi est rex Emath, et rex Arphad, et rex civitatis Sepharvaim, Ana, et Ava ? [14] Itaque cum accepisset Ezechias litteras de manu nuntiorum, et legisset eas, ascendit in domum Domini, et expandit eas coram Domino, [15] et oravit in conspectu ejus, dicens : Domine Deus Israël, qui sedes super cherubim, tu es Deus solus regum omnium terræ : tu fecisti cælum et terram. [16] Inclina aurem tuam, et audi : aperi, Domine, oculos tuos, et vide : audi omnia verba Sennacherib, qui misit ut exprobraret nobis Deum viventem. [17] Vere, Domine, dissipaverunt reges Assyriorum gentes, et terras omnium. [18] Et miserunt deos eorum in ignem : non enim erant dii, sed opera manuum hominum, ex ligno et lapide : et perdiderunt eos. [19] Nunc igitur Domine Deus noster, salvos nos fac de manu ejus, ut sciant omnia regna terræ quia tu es Dominus Deus solus. [20] Misit autem Isaias filius Amos ad Ezechiam, dicens : Hæc dicit Dominus Deus Israël : Quæ deprecatus es me super Sennacherib rege Assyriorum, audivi.[21] Iste est sermo, quem locutus est Dominus de eo : Sprevit te, et subsannavit te, virgo filia Sion :post tergum tuum caput movit, filia Jerusalem.[22] Cui exprobrasti, et quem blasphemasti ?contra quem exaltasti vocem tuam, et elevasti in excelsum oculos tuos ?Contra Sanctum Israël.[23] Per manum servorum tuorum exprobrasti Domino, et dixisti :In multitudine curruum meorum ascendi excelsa montium in summitate Libani,et succidi sublimes cedros ejus, et electas abietes illius.Et ingressus sum usque ad terminos ejus,et saltum Carmeli ejus [24] ego succidi.Et bibi aquas alienas, et siccavi vestigiis pedum meorum omnes aquas clausas.[25] Numquid non audisti quid ab initio fecerim ?ex diebus antiquis plasmavi illud, et nunc adduxi :eruntque in ruinam collium pugnantium civitates munitæ.[26] Et qui sedent in eis, humiles manu, contremuerunt et confusi sunt :facti sunt velut fœnum agri, et virens herba tectorum,quæ arefacta est antequam veniret ad maturitatem.[27] Habitaculum tuum, et egressum tuum, et introitum tuum, et viam tuam ego præscivi,et furorem tuum contra me.[28] Insanisti in me, et superbia tua ascendit in aures meas :ponam itaque circulum in naribus tuis, et camum in labiis tuis,et reducam te in viam per quam venisti.[29] Tibi autem, Ezechia, hoc erit signum :comede hoc anno quæ repereris :in secundo autem anno, quæ sponte nascuntur :porro in tertio anno seminate et metite :plantate vineas, et comedite fructum earum.[30] Et quodcumque reliquum fuerit de domo Juda, mittet radicem deorsum,et faciet fructum sursum.[31] De Jerusalem quippe egredientur reliquiæ,et quod salvetur de monte Sion :zelus Domini exercituum faciet hoc.[32] Quam ob rem hæc dicit Dominus de rege Assyriorum :Non ingredietur urbem hanc, nec mittet in eam sagittam,nec occupabit eam clypeus, nec circumdabit eam munitio.[33] Per viam qua venit, revertetur :et civitatem hanc non ingredietur, dicit Dominus.[34] Protegamque urbem hanc, et salvabo eam propter me,et propter David servum meum.[35] Factum est igitur in nocte illa, venit angelus Domini, et percussit in castris Assyriorum centum octoginta quinque millia. Cumque diluculo surrexisset, vidit omnia corpora mortuorum : et recedens abiit, [36] et reversus est Sennacherib rex Assyriorum, et mansit in Ninive. [37] Cumque adoraret in templo Nesroch deum suum, Adramelech et Sarasar filii ejus percusserunt eum gladio, fugeruntque in terram Armeniorum : et regnavit Asarhaddon filius ejus pro eo.