[1] Paulus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, omnibus sanctis qui sunt Ephesi, et fidelibus in Christo Jesu. [2] Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.[3] Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spirituali in cælestibus in Christo, [4] sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu ejus in caritate. [5] Qui prædestinavit nos in adoptionem filiorum per Jesum Christum in ipsum : secundum propositum voluntatis suæ, [6] in laudem gloriæ gratiæ suæ, in qua gratificavit nos in dilecto Filio suo. [7] In quo habemus redemptionem per sanguinem ejus, remissionem peccatorum secundum divitias gratiæ ejus, [8] quæ superabundavit in nobis in omni sapientia et prudentia : [9] ut notum faceret nobis sacramentum voluntatis suæ, secundum beneplacitum ejus, quod proposuit in eo, [10] in dispensatione plenitudinis temporum, instaurare omnia in Christo, quæ in cælis et quæ in terra sunt, in ipso ; [11] in quo etiam et nos sorte vocati sumus prædestinati secundum propositum ejus qui operatur omnia secundum consilium voluntatis suæ : [12] ut simus in laudem gloriæ ejus nos, qui ante speravimus in Christo ; [13] in quo et vos, cum audissetis verbum veritatis, Evangelium salutis vestræ, in quo et credentes signati estis Spiritu promissionis Sancto, [14] qui est pignus hæreditatis nostræ, in redemptionem acquisitionis, in laudem gloriæ ipsius.[15] Propterea et ego audiens fidem vestram, quæ est in Domino Jesu, et dilectionem in omnes sanctos, [16] non cesso gratias agens pro vobis, memoriam vestri faciens in orationibus meis : [17] ut Deus, Domini nostri Jesu Christi Pater gloriæ, det vobis spiritum sapientiæ et revelationis in agnitione ejus, [18] illuminatos oculos cordis vestri, ut sciatis quæ sit spes vocationis ejus, et quæ divitiæ gloriæ hæreditatis ejus in sanctis, [19] et quæ sit supereminens magnitudo virtutis ejus in nos, qui credimus secundum operationem potentiæ virtutis ejus, [20] quam operatus est in Christo, suscitans illum a mortuis, et constituens ad dexteram suam in cælestibus : [21] supra omnem principatum, et potestatem, et virtutem, et dominationem, et omne nomen, quod nominatur non solum in hoc sæculo, sed etiam in futuro. [22] Et omnia subjecit sub pedibus ejus : et ipsum dedit caput supra omnem ecclesiam, [23] quæ est corpus ipsius, et plenitudo ejus, qui omnia in omnibus adimpletur.