Polyglot Reader

Biblia Vulgata
ad Ephesios / Capitulum 3

[1] Hujus rei gratia, ego Paulus vinctus Christi Jesu, pro vobis gentibus[2] si tamen audistis dispensationem gratiæ Dei, quæ data est mihi in vobis : [3] quoniam secundum revelationem notum mihi factum est sacramentum, sicut supra scripsi in brevi[4] prout potestis legentes intelligere prudentiam meam in mysterio Christi : [5] quod aliis generationibus non est agnitum filiis hominum, sicuti nunc revelatum est sanctis apostolis ejus et prophetis in Spiritu[6] gentes esse cohæredes, et concorporales, et comparticipes promissionis ejus in Christo Jesu per Evangelium : [7] cujus factus sum minister secundum donum gratiæ Dei, quæ data est mihi secundum operationem virtutis ejus[8] Mihi omnium sanctorum minimo data est gratia hæc, in gentibus evangelizare investigabiles divitias Christi[9] et illuminare omnes, quæ sit dispensatio sacramenti absconditi a sæculis in Deo, qui omnia creavit : [10] ut innotescat principatibus et potestatibus in cælestibus per Ecclesiam, multiformis sapientia Dei[11] secundum præfinitionem sæculorum, quam fecit in Christo Jesu Domino nostro : [12] in quo habemus fiduciam, et accessum in confidentia per fidem ejus[13] Propter quod peto ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis : quæ est gloria vestra.

[14] Hujus rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Jesu Christi[15] ex quo omnis paternitas in cælis et in terra nominatur[16] ut det vobis secundum divitias gloriæ suæ, virtute corroborari per Spiritum ejus in interiorem hominem[17] Christum habitare per fidem in cordibus vestris : in caritate radicati, et fundati[18] ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis, quæ sit latitudo, et longitudo, et sublimitas, et profundum : [19] scire etiam supereminentem scientiæ caritatem Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei[20] Ei autem, qui potens est omnia facere superabundanter quam petimus aut intelligimus, secundum virtutem, quæ operatur in nobis : [21] ipsi gloria in Ecclesia, et in Christo Jesu, in omnes generationes sæculi sæculorum. Amen.