[1] Estote ergo imitatores Dei, sicut filii carissimi, [2] et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis, oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis. [3] Fornicatio autem, et omnis immunditia, aut avaritia, nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos : [4] aut turpitudo, aut stultiloquium, aut scurrilitas, quæ ad rem non pertinet : sed magis gratiarum actio. [5] Hoc enim scitote intelligentes : quod omnis fornicator, aut immundus, aut avarus, quod est idolorum servitus, non habet hæreditatem in regno Christi et Dei. [6] Nemo vos seducat inanibus verbis : propter hæc enim venit ira Dei in filios diffidentiæ. [7] Nolite ergo effici participes eorum.[8] Eratis enim aliquando tenebræ : nunc autem lux in Domino. Ut filii lucis ambulate : [9] fructus enim lucis est in omni bonitate, et justitia, et veritate : [10] probantes quid sit beneplacitum Deo : [11] et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum, magis autem redarguite. [12] Quæ enim in occulto fiunt ab ipsis, turpe est et dicere. [13] Omnia autem, quæ arguuntur, a lumine manifestantur : omne enim, quod manifestatur, lumen est. [14] Propter quod dicit : Surge qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus. [15] Videte itaque, fratres, quomodo caute ambuletis : non quasi insipientes, [16] sed ut sapientes : redimentes tempus, quoniam dies mali sunt. [17] Propterea nolite fieri imprudentes, sed intelligentes quæ sit voluntas Dei. [18] Et nolite inebriari vino, in quo est luxuria, sed implemini Spiritu Sancto, [19] loquentes vobismetipsis in psalmis, et hymnis, et canticis spiritualibus, cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino, [20] gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Jesu Christi Deo et Patri, [21] subjecti invicem in timore Christi.[22] Mulieres viris suis subditæ sint, sicut Domino : [23] quoniam vir caput est mulieris, sicut Christus caput est Ecclesiæ : ipse, salvator corporis ejus. [24] Sed sicut Ecclesia subjecta est Christo, ita et mulieres viris suis in omnibus. [25] Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam, et seipsum tradidit pro ea, [26] ut illam sanctificaret, mundans lavacro aquæ in verbo vitæ, [27] ut exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam, aut rugam, aut aliquid hujusmodi, sed ut sit sancta et immaculata. [28] Ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua. Qui suam uxorem diligit, seipsum diligit. [29] Nemo enim umquam carnem suam odio habuit : sed nutrit et fovet eam, sicut et Christus Ecclesiam : [30] quia membra sumus corporis ejus, de carne ejus et de ossibus ejus. [31] Propter hoc relinquet homo patrem et matrem suam, et adhærebit uxori suæ, et erunt duo in carne una. [32] Sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in Ecclesia. [33] Verumtamen et vos singuli, unusquisque uxorem suam sicut seipsum diligat : uxor autem timeat virum suum.