[1] Filii, obedite parentibus vestris in Domino : hoc enim justum est. [2] Honora patrem tuum, et matrem tuam, quod est mandatum primum in promissione : [3] ut bene sit tibi, et sis longævus super terram. [4] Et vos patres, nolite ad iracundiam provocare filios vestros : sed educate illos in disciplina et correptione Domini.[5] Servi, obedite dominis carnalibus cum timore et tremore, in simplicitate cordis vestri, sicut Christo : [6] non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed ut servi Christi, facientes voluntatem Dei ex animo, [7] cum bona voluntate servientes, sicut Domino, et non hominibus : [8] scientes quoniam unusquisque quodcumque fecerit bonum, hoc recipiet a Domino, sive servus, sive liber. [9] Et vos domini, eadem facite illis, remittentes minas : scientes quia et illorum et vester Dominus est in cælis : et personarum acceptio non est apud eum.[10] De cetero, fratres, confortamini in Domino, et in potentia virtutis ejus. [11] Induite vos armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias diaboli : [12] quoniam non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes, et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiæ, in cælestibus. [13] Propterea accipite armaturam Dei, ut possitis resistere in die malo, et in omnibus perfecti stare. [14] State ergo succincti lumbos vestros in veritate, et induti loricam justitiæ, [15] et calceati pedes in præparatione Evangelii pacis, [16] in omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere : [17] et galeam salutis assumite, et gladium spiritus (quod est verbum Dei), [18] per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in spiritu : et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis : [19] et pro me, ut detur mihi sermo in apertione oris mei cum fiducia, notum facere mysterium Evangelii : [20] pro quo legatione fungor in catena, ita ut in ipso audeam, prout oportet me loqui.[21] Ut autem et vos sciatis quæ circa me sunt, quid agam, omnia vobis nota faciet Tychicus, carissimus frater, et fidelis minister in Domino : [22] quem misi ad vos in hoc ipsum, ut cognoscatis quæ circa nos sunt, et consoletur corda vestra. [23] Pax fratribus, et caritas cum fide a Deo Patre et Domino Jesu Christo. [24] Gratia cum omnibus qui diligunt Dominum nostrum Jesum Christum in incorruptione. Amen.