[1] Paulus, Apostolus non ab hominibus, neque per hominem, sed per Jesum Christum, et Deum Patrem, qui suscitavit eum a mortuis : [2] et qui mecum sunt omnes fratres, ecclesiis Galatiæ. [3] Gratia vobis, et pax a Deo Patre, et Domino nostro Jesu Christo, [4] qui dedit semetipsum pro peccatis nostris, ut eriperet nos de præsenti sæculo nequam, secundum voluntatem Dei et Patris nostri, [5] cui est gloria in sæcula sæculorum. Amen.[6] Miror quod sic tam cito transferimini ab eo qui vos vocavit in gratiam Christi in aliud Evangelium : [7] quod non est aliud, nisi sunt aliqui qui vos conturbant, et volunt convertere Evangelium Christi. [8] Sed licet nos aut angelus de cælo evangelizet vobis præterquam quod evangelizavimus vobis, anathema sit. [9] Sicut prædiximus, et nunc iterum dico : si quis vobis evangelizaverit præter id quod accepistis, anathema sit. [10] Modo enim hominibus suadeo, an Deo ? an quæro hominibus placere ? si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem.[11] Notum enim vobis facio, fratres, Evangelium, quod evangelizatum est a me, quia non est secundum hominem : [12] neque enim ego ab homine accepi illud, neque didici, sed per revelationem Jesu Christi. [13] Audistis enim conversationem meam aliquando in Judaismo : quoniam supra modum persequebar Ecclesiam Dei, et expugnabam illam, [14] et proficiebam in Judaismo supra multos coætaneos meos in genere meo, abundantius æmulator existens paternarum mearum traditionum. [15] Cum autem placuit ei, qui me segregavit ex utero matris meæ, et vocavit per gratiam suam, [16] ut revelaret Filium suum in me, ut evangelizarem illum in gentibus : continuo non acquievi carni et sanguini, [17] neque veni Jerosolymam ad antecessores meos Apostolos : sed abii in Arabiam, et iterum reversus sum Damascum : [18] deinde post annos tres veni Jerosolymam videre Petrum, et mansi apud eum diebus quindecim : [19] alium autem Apostolorum vidi neminem, nisi Jacobum fratrem Domini. [20] Quæ autem scribo vobis, ecce coram Deo, quia non mentior. [21] Deinde veni in partes Syriæ, et Ciliciæ. [22] Eram autem ignotus facie ecclesiis Judææ, quæ erant in Christo : [23] tantum autem auditum habebant quoniam qui persequebatur nos aliquando, nunc evangelizat fidem, quam aliquando expugnabat : [24] et in me clarificabant Deum.