Polyglot Reader

Biblia Vulgata
ad Galatas / Capitulum 4

[1] Dico autem : quanto tempore hæres parvulus est, nihil differt a servo, cum sit dominus omnium : [2] sed sub tutoribus et actoribus est usque ad præfinitum tempus a patre : [3] ita et nos cum essemus parvuli, sub elementis mundi eramus servientes[4] At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege[5] ut eos, qui sub lege erant, redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus[6] Quoniam autem estis filii, misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra, clamantem : Abba, Pater[7] Itaque jam non est servus, sed filius : quod si filius, et hæres per Deum.

[8] Sed tunc quidem ignorantes Deum, iis, qui natura non sunt dii, serviebatis[9] Nunc autem cum cognoveritis Deum, immo cogniti sitis a Deo : quomodo convertimini iterum ad infirma et egena elementa, quibus denuo servire vultis ? [10] Dies observatis, et menses, et tempora, et annos[11] Timeo vos, ne forte sine causa laboraverim in vobis.

[12] Estote sicut ego, quia et ego sicut vos : fratres, obsecro vos. Nihil me læsistis[13] Scitis autem quia per infirmitatem carnis evangelizavi vobis jampridem : et tentationem vestram in carne mea [14] non sprevistis, neque respuistis : sed sicut angelum Dei excepistis me, sicut Christum Jesum[15] Ubi est ergo beatitudo vestra ? testimonium enim perhibeo vobis, quia, si fieri posset, oculos vestros eruissetis, et dedissetis mihi[16] Ergo inimicus vobis factus sum, verum dicens vobis ? [17] Æmulantur vos non bene : sed excludere vos volunt, ut illos æmulemini[18] Bonum autem æmulamini in bono semper : et non tantum cum præsens sum apud vos[19] Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis : [20] vellem autem esse apud vos modo, et mutare vocem meam : quoniam confundor in vobis.

[21] Dicite mihi qui sub lege vultis esse : legem non legistis ? [22] Scriptum est enim : Quoniam Abraham duos filios habuit : unum de ancilla, et unum de libera[23] Sed qui de ancilla, secundum carnem natus est : qui autem de libera, per repromissionem : [24] quæ sunt per allegoriam dicta. Hæc enim sunt duo testamenta. Unum quidem in monte Sina, in servitutem generans, quæ est Agar : [25] Sina enim mons est in Arabia, qui conjunctus est ei quæ nunc est Jerusalem, et servit cum filiis suis[26] Illa autem, quæ sursum est Jerusalem, libera est, quæ est mater nostra[27] Scriptum est enim :

Lætare, sterilis, quæ non paris ;
erumpe et clama, quæ non parturis :
quia multi filii desertæ,
magis quam ejus quæ habet virum[28] Nos autem, fratres, secundum Isaac promissionis filii sumus[29] Sed quomodo tunc is, qui secundum carnem natus fuerat, persequebatur eum qui secundum spiritum : ita et nunc[30] Sed quid dicit Scriptura ? Ejice ancillam, et filium ejus : non enim hæres erit filius ancillæ cum filio liberæ[31] Itaque, fratres, non sumus ancillæ filii, sed liberæ : qua libertate Christus nos liberavit.