[1] Fratres, etsi præoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos, qui spirituales estis, hujusmodi instruite in spiritu lenitatis, considerans teipsum, ne et tu tenteris. [2] Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi. [3] Nam si quis existimat se aliquid esse, cum nihil sit, ipse se seducit. [4] Opus autem suum probet unusquisque, et sic in semetipso tantum gloriam habebit, et non in altero. [5] Unusquisque enim onus suum portabit. [6] Communicet autem is qui catechizatur verbo, ei qui se catechizat, in omnibus bonis. [7] Nolite errare : Deus non irridetur. [8] Quæ enim seminaverit homo, hæc et metet. Quoniam qui seminat in carne sua, de carne et metet corruptionem : qui autem seminat in spiritu, de spiritu metet vitam æternam. [9] Bonum autem facientes, non deficiamus : tempore enim suo metemus non deficientes. [10] Ergo dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei.[11] Videte qualibus litteris scripsi vobis mea manu. [12] Quicumque enim volunt placere in carne, hi cogunt vos circumcidi, tantum ut crucis Christi persecutionem non patiantur. [13] Neque enim qui circumciduntur, legem custodiunt : sed volunt vos circumcidi, ut in carne vestra glorientur. [14] Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi : per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo. [15] In Christo enim Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque præputium, sed nova creatura. [16] Et quicumque hanc regulam secuti fuerint, pax super illos, et misericordia, et super Israël Dei. [17] De cetero, nemo mihi molestus sit : ego enim stigmata Domini Jesu in corpore meo porto. [18] Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro, fratres. Amen.