[1] State, et nolite iterum jugo servitutis contineri. [2] Ecce ego Paulus dico vobis : quoniam si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit. [3] Testificor autem rursus omni homini circumcidenti se, quoniam debitor est universæ legis faciendæ. [4] Evacuati estis a Christo, qui in lege justificamini : a gratia excidistis. [5] Nos enim spiritu ex fide, spem justitiæ exspectamus. [6] Nam in Christo Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque præputium : sed fides, quæ per caritatem operatur. [7] Currebatis bene : quis vos impedivit veritati non obedire ? [8] persuasio hæc non est ex eo, qui vocat vos. [9] Modicum fermentum totam massam corrumpit. [10] Ego confido in vobis in Domino, quod nihil aliud sapietis : qui autem conturbat vos, portabit judicium, quicumque est ille. [11] Ego autem, fratres, si circumcisionem adhuc prædico : quid adhuc persecutionem patior ? ergo evacuatum est scandalum crucis. [12] Utinam et abscindantur qui vos conturbant.[13] Vos enim in libertatem vocati estis, fratres : tantum ne libertatem in occasionem detis carnis, sed per caritatem Spiritus servite invicem. [14] Omnis enim lex in uno sermone impletur : Diliges proximum tuum sicut teipsum. [15] Quod si invicem mordetis, et comeditis : videte ne ab invicem consumamini. [16] Dico autem : Spiritu ambulate, et desideria carnis non perficietis. [17] Caro enim concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem : hæc enim sibi invicem adversantur, ut non quæcumque vultis, illa faciatis. [18] Quod si Spiritu ducimini, non estis sub lege. [19] Manifesta sunt autem opera carnis, quæ sunt fornicatio, immunditia, impudicitia, luxuria, [20] idolorum servitus, veneficia, inimicitiæ, contentiones, æmulationes, iræ, rixæ, dissensiones, sectæ, [21] invidiæ, homicidia, ebrietates, comessationes, et his similia, quæ prædico vobis, sicut prædixi : quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur. [22] Fructus autem Spiritus est caritas, gaudium, pax, patientia, benignitas, bonitas, longanimitas, [23] mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas. Adversus hujusmodi non est lex. [24] Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis. [25] Si Spiritu vivimus, Spiritu et ambulemus. [26] Non efficiamur inanis gloriæ cupidi, invicem provocantes, invicem invidentes.