Polyglot Reader

Biblia Vulgata
Amos / Capitulum 4

[1] Audite verbum hoc, vaccæ pingues,
quæ estis in monte Samariæ,
quæ calumniam facitis egenis
et confringitis pauperes ;
quæ dicitis dominis vestris : Afferte, et bibemus.
[2] Juravit Dominus Deus in sancto suo,
quia ecce dies venient super vos,
et levabunt vos in contis,
et reliquias vestras in ollis ferventibus.
[3] Et per aperturas exibitis altera contra alteram,
et projiciemini in Armon,
dicit Dominus.

[4] Venite ad Bethel, et impie agite ;
ad Galgalam, et multiplicate prævaricationem :
et afferte mane victimas vestras,
tribus diebus decimas vestras.
[5] Et sacrificate de fermentato laudem,
et vocate voluntarias oblationes, et annuntiate ;
sic enim voluistis, filii Israël,
dicit Dominus Deus.
[6] Unde et ego dedi vobis stuporem dentium in cunctis urbibus vestris,
et indigentiam panum in omnibus locis vestris ;
et non estis reversi ad me,
dicit Dominus.
[7] Ego quoque prohibui a vobis imbrem,
cum adhuc tres menses superessent usque ad messem :
et plui super unam civitatem,
et super alteram civitatem non plui ;
pars una compluta est,
et pars super quam non plui, aruit.
[8] Et venerunt duæ et tres civitates ad unam civitatem
ut biberent aquam, et non sunt satiatæ ;
et non redistis ad me,
dicit Dominus.
[9] Percussi vos in vento urente, et in aurugine :
multitudinem hortorum vestrorum et vinearum vestrarum,
oliveta vestra et ficeta vestra comedit eruca :
et non redistis ad me,
dicit Dominus.
[10] Misi in vos mortem in via Ægypti ;
percussi in gladio juvenes vestros,
usque ad captivitatem equorum vestrorum,
et ascendere feci putredinem castrorum vestrorum in nares vestras :
et non redistis ad me,
dicit Dominus.
[11] Subverti vos sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorrham,
et facti estis quasi torris raptus ab incendio :
et non redistis ad me,
dicit Dominus.
[12] Quapropter hæc faciam tibi, Israël :
postquam autem hæc fecero tibi,
præparare in occursum Dei tui, Israël.
[13] Quia ecce formans montes,
et creans ventum,
et annuntians homini eloquium suum,
faciens matutinam nebulam,
et gradiens super excelsa terræ :
Dominus Deus exercituum nomen ejus.