Polyglot Reader

Biblia Vulgata
Amos / Capitulum 5

[1] Audite verbum istud,
quod ego levo super vos planctum :
domus Israël cecidit,
et non adjiciet ut resurgat.
[2] Virgo Israël projecta est in terram suam,
non est qui suscitet eam.
[3] Quia hæc dicit Dominus Deus :
Urbs de qua egrediebantur mille,
relinquentur in ea centum ;
et de qua egrediebantur centum,
relinquentur in ea decem in domo Israël.
[4] Quia hæc dicit Dominus domui Israël :
Quærite me, et vivetis.
[5] Et nolite quærere Bethel,
et in Galgalam nolite intrare,
et in Bersabee non transibitis,
quia Galgala captiva ducetur,
et Bethel erit inutilis.
[6] Quærite Dominum, et vivite
(ne forte comburatur ut ignis domus Joseph, et devorabit,
et non erit qui extinguat Bethel :
[7] qui convertitis in absinthium judicium,
et justitiam in terra relinquitis) :
[8] facientem Arcturum et Orionem,
et convertentem in mane tenebras,
et diem in noctem mutantem ;
qui vocat aquas maris,
et effundit eas super faciem terræ ;
Dominus nomen est ejus :
[9] qui subridet vastitatem super robustum,
et depopulationem super potentem affert.
[10] Odio habuerunt corripientem in porta,
et loquentem perfecte abominati sunt.
[11] Idcirco, pro eo quod diripiebatis pauperem,
et prædam electam tollebatis ab eo,
domos quadro lapide ædificabitis,
et non habitabitis in eis ;
vineas plantabis amantissimas,
et non bibetis vinum earum.
[12] Quia cognovi multa scelera vestra,
et fortia peccata vestra :
hostes justi, accipientes munus,
et pauperes deprimentes in porta.
[13] Ideo prudens in tempore illo tacebit,
quia tempus malum est.
[14] Quærite bonum, et non malum, ut vivatis ;
et erit Dominus Deus exercituum vobiscum, sicut dixistis.
[15] Odite malum et diligite bonum,
et constituite in porta judicium :
si forte misereatur Dominus Deus exercituum reliquiis Joseph.
[16] Propterea hæc dicit Dominus Deus exercituum, dominator :
In omnibus plateis planctus ;
et in cunctis quæ foris sunt, dicetur : ,  !
et vocabunt agricolam ad luctum,
et ad planctum eos qui sciunt plangere.
[17] Et in omnibus vineis erit planctus,
quia pertransibo in medio tui,
dicit Dominus.

[18]  desiderantibus diem Domini !
ad quid eam vobis ?
Dies Domini ista, tenebræ, et non lux.
[19] Quomodo si fugiat vir a facie leonis,
et occurrat ei ursus ;
et ingrediatur domum, et innitatur manu sua super parietem,
et mordeat eum coluber.
[20] Numquid non tenebræ dies Domini, et non lux ;
et caligo, et non splendor in ea ?
[21] Odi, et projeci festivitates vestras,
et non capiam odorem cœtuum vestrorum.
[22] Quod si obtuleritis mihi holocautomata, et munera vestra,
non suscipiam ;
et vota pinguium vestrorum non respiciam.
[23] Aufer a me tumultum carminum tuorum ;
et cantica lyræ tuæ non audiam.
[24] Et revelabitur quasi aqua judicium,
et justitia quasi torrens fortis.
[25] Numquid hostias et sacrificium obtulistis mihi
in deserto quadraginta annis, domus Israël ? [26] et portastis tabernaculum Moloch vestro,
et imaginem idolorum vestrorum, sidus dei vestri,
quæ fecistis vobis.
[27] Et migrare vos faciam trans Damascum, dicit Dominus :
Deus exercituum nomen ejus.