[1] Væ qui opulenti estis in Sion,et confiditis in monte Samariæ :optimates capita populorum,ingredientes pompatice domum Israël ![2] Transite in Chalane, et videte,et ite inde in Emath magnam,et descendite in Geth Palæstinorum,et ad optima quæque regna horum :si latior terminus eorum termino vestro est.[3] Qui separati estis in diem malum,et appropinquatis solio iniquitatis ;[4] qui dormitis in lectis eburneis,et lascivitis in stratis vestris ;qui comeditis agnum de grege,et vitulos de medio armenti ;[5] qui canitis ad vocem psalterii,sicut David putaverunt se habere vasa cantici,[6] bibentes vinum in phialis,et optimo unguento delibuti,et nihil patiebantur super contritione Joseph.[7] Quapropter nunc migrabunt in capite transmigrantium,et auferetur factio lascivientium.[8] Juravit Dominus Deus in anima sua,dicit Dominus Deus exercituum :Detestor ego superbiam Jacob,et domos ejus odi,et tradam civitatem cum habitatoribus suis.[9] Quod si reliqui fuerint decem viri in domo una,et ipsi morientur.[10] Et tollet eum propinquus suus, et comburet eum,ut efferat ossa de domo ;et dicet ei, qui in penetralibus domus est :Numquid adhuc est penes te ?[11] Et respondebit : Finis est.Et dicet ei : Tace,et non recorderis nominis Domini.[12] Quia ecce Dominus mandabit,et percutiet domum majorem ruinis,et domum minorem scissionibus.[13] Numquid currere queunt in petris equi,aut arari potest in bubalis ?quoniam convertistis in amaritudinem judicium,et fructum justitiæ in absinthium.[14] Qui lætamini in nihilo ; qui dicitis :Numquid non in fortitudine nostra assumpsimus nobis cornua ?[15] Ecce enim suscitabo super vos, domus Israël,dicit Dominus Deus exercituum, gentem,et conteret vos ab introitu Emath usque ad torrentem deserti.