[1] Obsecro igitur primum omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones, pro omnibus hominibus : [2] pro regibus, et omnibus qui in sublimitate sunt, ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate, et castitate : [3] hoc enim bonum est, et acceptum coram Salvatore nostro Deo, [4] qui omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire. [5] Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum homo Christus Jesus : [6] qui dedit redemptionem semetipsum pro omnibus, testimonium temporibus suis : [7] in quo positus sum ego prædicator, et Apostolus (veritatem dico, non mentior) doctor gentium in fide, et veritate. [8] Volo ergo viros orare in omni loco, levantes puras manus sine ira et disceptatione. [9] Similiter et mulieres in habitu ornato, cum verecundia et sobrietate ornantes se, et non in tortis crinibus, aut auro, aut margaritis, vel veste pretiosa : [10] sed quod decet mulieres, promittentes pietatem per opera bona. [11] Mulier in silentio discat cum omni subjectione. [12] Docere autem mulieri non permitto, neque dominari in virum : sed esse in silentio. [13] Adam enim primus formatus est : deinde Heva : [14] et Adam non est seductus : mulier autem seducta in prævaricatione fuit. [15] Salvabitur autem per filiorum generationem, si permanserit in fide, et dilectione, et sanctificatione cum sobrietate.