[1] Quicumque sunt sub jugo servi, dominos suos omni honore dignos arbitrentur, ne nomen Domini et doctrina blasphemetur. [2] Qui autem fideles habent dominos, non contemnant, quia fratres sunt : sed magis serviant, quia fideles sunt et dilecti, qui beneficii participes sunt. Hæc doce, et exhortare.[3] Si quis aliter docet, et non acquiescit sanis sermonibus Domini nostri Jesu Christi, et ei, quæ secundum pietatem est, doctrinæ : [4] superbus est, nihil sciens, sed languens circa quæstiones, et pugnas verborum : ex quibus oriuntur invidiæ, contentiones, blasphemiæ, suspiciones malæ, [5] conflictationes hominum mente corruptorum, et qui veritate privati sunt, existimantium quæstum esse pietatem. [6] Est autem quæstus magnus pietas cum sufficientia. [7] Nihil enim intulimus in hunc mundum : haud dubium quod nec auferre quid possumus. [8] Habentes autem alimenta, et quibus tegamur, his contenti simus. [9] Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem, et in laqueum diaboli, et desideria multa inutilia, et nociva, quæ mergunt homines in interitum et perditionem. [10] Radix enim omnium malorum est cupiditas : quam quidam appetentes erraverunt a fide, et inseruerunt se doloribus multis.[11] Tu autem, o homo Dei, hæc fuge : sectare vero justitiam, pietatem, fidem, caritatem, patientiam, mansuetudinem. [12] Certa bonum certamen fidei, apprehende vitam æternam, in qua vocatus es, et confessus bonam confessionem coram multis testibus. [13] Præcipio tibi coram Deo, qui vivificat omnia, et Christo Jesu, qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato, bonam confessionem, [14] ut serves mandatum sine macula, irreprehensibile usque in adventum Domini nostri Jesu Christi, [15] quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens, Rex regum, et Dominus dominantium : [16] qui solus habet immortalitatem, et lucem inhabitat inaccessibilem : quem nullus hominum vidit, sed nec videre potest : cui honor, et imperium sempiternum. Amen. [17] Divitibus hujus sæculi præcipe non sublime sapere, neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo (qui præstat nobis omnia abunde ad fruendum) [18] bene agere, divites fieri in bonis operibus, facile tribuere, communicare, [19] thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam.[20] O Timothee, depositum custodi, devitans profanas vocum novitates, et oppositiones falsi nominis scientiæ, [21] quam quidam promittentes, circa fidem exciderunt. Gratia tecum. Amen.