[1] Fidelis sermo : si quis episcopatum desiderat, bonum opus desiderat. [2] Oportet ergo episcopum irreprehensibilem esse, unius uxoris virum, sobrium, prudentem, ornatum, pudicum, hospitalem, doctorem, [3] non vinolentum, non percussorem, sed modestum : non litigiosum, non cupidum, sed [4] suæ domui bene præpositum : filios habentem subditos cum omni castitate. [5] Si quis autem domui suæ præesse nescit, quomodo ecclesiæ Dei diligentiam habebit ? [6] Non neophytum : ne in superbiam elatus, in judicium incidat diaboli. [7] Oportet autem illum et testimonium habere bonum ab iis qui foris sunt, ut non in opprobrium incidat, et in laqueum diaboli. [8] Diaconos similiter pudicos, non bilingues, non multo vino deditos, non turpe lucrum sectantes : [9] habentes mysterium fidei in conscientia pura. [10] Et hi autem probentur primum : et sic ministrent, nullum crimen habentes. [11] Mulieres similiter pudicas, non detrahentes, sobrias, fideles in omnibus. [12] Diaconi sint unius uxoris viri, qui filiis suis bene præsint, et suis domibus. [13] Qui enim bene ministraverint, gradum bonum sibi acquirent, et multam fiduciam in fide, quæ est in Christo Jesu.[14] Hæc tibi scribo, sperans me ad te venire cito : [15] si autem tardavero, ut scias quomodo oporteat te in domo Dei conversari, quæ est ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis. [16] Et manifeste magnum est pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne, justificatum est in spiritu, apparuit angelis, prædicatum est gentibus, creditum est in mundo, assumptum est in gloria.