[1] Spiritus autem manifeste dicit, quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide, attendentes spiritibus erroris, et doctrinis dæmoniorum, [2] in hypocrisi loquentium mendacium, et cauteriatam habentium suam conscientiam, [3] prohibentium nubere, abstinere a cibis, quod Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus, et iis qui cognoverunt veritatem. [4] Quia omnis creatura Dei bona est, et nihil rejiciendum quod cum gratiarum actione percipitur : [5] sanctificatur enim per verbum Dei, et orationem.[6] Hæc proponens fratribus, bonus eris minister Christi Jesu enutritus verbis fidei, et bonæ doctrinæ, quam assecutus es. [7] Ineptas autem, et aniles fabulas devita : exerce autem teipsum ad pietatem. [8] Nam corporalis exercitatio, ad modicum utilis est : pietas autem ad omnia utilis est, promissionem habens vitæ, quæ nunc est, et futuræ. [9] Fidelis sermo, et omni acceptione dignus. [10] In hoc enim laboramus, et maledicimur, quia speramus in Deum vivum, qui est Salvator omnium hominum, maxime fidelium. [11] Præcipe hæc, et doce. [12] Nemo adolescentiam tuam contemnat : sed exemplum esto fidelium in verbo, in conversatione, in caritate, in fide, in castitate. [13] Dum venio, attende lectioni, exhortationi, et doctrinæ. [14] Noli negligere gratiam, quæ in te est, quæ data est tibi per prophetiam, cum impositione manuum presbyterii. [15] Hæc meditare, in his esto : ut profectus tuus manifestus sit omnibus. [16] Attende tibi, et doctrinæ : insta in illis. Hoc enim faciens, et teipsum salvum facies, et eos qui te audiunt.