[1] Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem : juvenes, ut fratres : [2] anus, ut matres : juvenculas, ut sorores in omni castitate : [3] viduas honora, quæ vere viduæ sunt. [4] Si qua autem vidua filios, aut nepotes habet : discat primum domum suam regere, et mutuam vicem reddere parentibus : hoc enim acceptum est coram Deo. [5] Quæ autem vere vidua est, et desolata, speret in Deum, et instet obsecrationibus, et orationibus nocte ac die. [6] Nam quæ in deliciis est, vivens mortua est. [7] Et hoc præcipe, ut irreprehensibiles sint. [8] Si quis autem suorum, et maxime domesticorum, curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior. [9] Vidua eligatur non minus sexaginta annorum, quæ fuerit unius viri uxor, [10] in operibus bonis testimonium habens, si filios educavit, si hospitio recepit, si sanctorum pedes lavit, si tribulationem patientibus subministravit, si omne opus bonum subsecuta est. [11] Adolescentiores autem viduas devita : cum enim luxuriatæ fuerint in Christo, nubere volunt : [12] habentes damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt ; [13] simul autem et otiosæ discunt circuire domos : non solum otiosæ, sed et verbosæ, et curiosæ, loquentes quæ non oportet. [14] Volo ergo juniores nubere, filios procreare, matresfamilias esse, nullam occasionem dare adversario maledicti gratia. [15] Jam enim quædam conversæ sunt retro Satanam. [16] Si quis fidelis habet viduas, subministret illis, et non gravetur ecclesia : ut iis quæ vere viduæ sunt, sufficiat. [17] Qui bene præsunt presbyteri, duplici honore digni habeantur : maxime qui laborant in verbo et doctrina. [18] Dicit enim Scriptura : Non alligabis os bovi trituranti. Et : Dignus est operarius mercede sua. [19] Adversus presbyterum accusationem noli recipere, nisi sub duobus aut tribus testibus. [20] Peccantes coram omnibus argue : ut et ceteri timorem habeant. [21] Testor coram Deo et Christo Jesu, et electis angelis, ut hæc custodias sine præjudicio, nihil faciens in alteram partem declinando. [22] Manus cito nemini imposueris, neque communicaveris peccatis alienis. Teipsum castum custodi. [23] Noli adhuc aquam bibere, sed modico vino utere propter stomachum tuum, et frequentes tuas infirmitates. [24] Quorumdam hominum peccata manifesta sunt, præcedentia ad judicium : quosdam autem et subsequuntur. [25] Similiter et facta bona, manifesta sunt : et quæ aliter se habent, abscondi non possunt.