Polyglot Reader

Biblia Vulgata
Canticum Canticorum / Capitulum 1

[1] <Sponsa>Osculetur me osculo oris sui ;
quia meliora sunt ubera tua vino,
[2] fragrantia unguentis optimis.
Oleum effusum nomen tuum ;
ideo adolescentulæ dilexerunt te.
[3] <Chorus Adolescentularum>Trahe me, post te curremus
in odorem unguentorum tuorum.
Introduxit me rex in cellaria sua ;
exsultabimus et lætabimur in te,
memores uberum tuorum super vinum.
Recti diligunt te.
[4] <Sponsa>Nigra sum, sed formosa, filiæ Jerusalem,
sicut tabernacula Cedar, sicut pelles Salomonis.
[5] Nolite me considerare quod fusca sim,
quia decoloravit me sol.
Filii matris meæ pugnaverunt contra me ;
posuerunt me custodem in vineis :
vineam meam non custodivi.
[6] Indica mihi, quem diligit anima mea, ubi pascas,
ubi cubes in meridie,
ne vagari incipiam post greges sodalium tuorum.
[7] <Sponsus>Si ignoras te, o pulcherrima inter mulieres,
egredere, et abi post vestigia gregum,
et pasce hædos tuos juxta tabernacula pastorum.
[8] Equitatui meo in curribus Pharaonis
assimilavi te, amica mea.
[9] Pulchræ sunt genæ tuæ sicut turturis ;
collum tuum sicut monilia.
[10] Murenulas aureas faciemus tibi,
vermiculatas argento.
[11] <Sponsa>Dum esset rex in accubitu suo,
nardus mea dedit odorem suum.
[12] Fasciculus myrrhæ dilectus meus mihi ;
inter ubera mea commorabitur.
[13] Botrus cypri dilectus meus mihi
in vineis Engaddi.
[14] <Sponsus>Ecce tu pulchra es, amica mea ! ecce tu pulchra es !
Oculi tui columbarum.
[15] <Sponsa>Ecce tu pulcher es, dilecte mi, et decorus !
Lectulus noster floridus.
[16] Tigna domorum nostrarum cedrina,
laquearia nostra cypressina.