Polyglot Reader

Biblia Vulgata
Canticum Canticorum / Capitulum 4

[1] <Sponsus>Quam pulchra es, amica mea ! quam pulchra es !
Oculi tui columbarum,
absque eo quod intrinsecus latet.
Capilli tui sicut greges caprarum
quæ ascenderunt de monte Galaad.
[2] Dentes tui sicut greges tonsarum
quæ ascenderunt de lavacro ;
omnes gemellis fœtibus,
et sterilis non est inter eas.
[3] Sicut vitta coccinea labia tua,
et eloquium tuum dulce.
Sicut fragmen mali punici, ita genæ tuæ,
absque eo quod intrinsecus latet.
[4] Sicut turris David collum tuum,
quæ ædificata est cum propugnaculis ;
mille clypei pendent ex ea,
omnis armatura fortium.
[5] Duo ubera tua sicut duo hinnuli,
capreæ gemelli, qui pascuntur in liliis.
[6] Donec aspiret dies, et inclinentur umbræ,
vadam ad montem myrrhæ, et ad collem thuris.
[7] Tota pulchra es, amica mea,
et macula non est in te.
[8] Veni de Libano, sponsa mea :
veni de Libano, veni, coronaberis :
de capite Amana, de vertice Sanir et Hermon,
de cubilibus leonum, de montibus pardorum.
[9] Vulnerasti cor meum, soror mea, sponsa ;
vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum,
et in uno crine colli tui.
[10] Quam pulchræ sunt mammæ tuæ, soror mea sponsa !
pulchriora sunt ubera tua vino,
et odor unguentorum tuorum super omnia aromata.
[11] Favus distillans labia tua, sponsa ;
mel et lac sub lingua tua :
et odor vestimentorum tuorum sicut odor thuris.
[12] Hortus conclusus soror mea, sponsa,
hortus conclusus, fons signatus.
[13] Emissiones tuæ paradisus malorum punicorum,
cum pomorum fructibus, cypri cum nardo.
[14] Nardus et crocus, fistula et cinnamomum,
cum universis lignis Libani ;
myrrha et aloë, cum omnibus primis unguentis.
[15] Fons hortorum, puteus aquarum viventium,
quæ fluunt impetu de Libano.
[16] <Sponsa>Surge, aquilo, et veni, auster :
perfla hortum meum, et fluant aromata illius.