[1] Ego flos campi,et lilium convallium.[2] <Sponsus>Sicut lilium inter spinas,sic amica mea inter filias.[3] <Sponsa>Sicut malus inter ligna silvarum,sic dilectus meus inter filios.Sub umbra illius quem desideraveram sedi,et fructus ejus dulcis gutturi meo.[4] Introduxit me in cellam vinariam ;ordinavit in me caritatem.[5] Fulcite me floribus,stipate me malis,quia amore langueo.[6] Læva ejus sub capite meo,et dextera illius amplexabitur me.[7] <Sponsus>Adjuro vos, filiæ Jerusalem,per capreas cervosque camporum,ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam,quoadusque ipsa velit.[8] <Sponsa>Vox dilecti mei ; ecce iste venit,saliens in montibus, transiliens colles.[9] Similis est dilectus meus capreæ,hinnuloque cervorum.En ipse stat post parietem nostrum,respiciens per fenestras,prospiciens per cancellos.[10] En dilectus meus loquitur mihi.<Sponsus>Surge, propera, amica mea,columba mea, formosa mea, et veni :[11] jam enim hiems transiit ;imber abiit, et recessit.[12] Flores apparuerunt in terra nostra ;tempus putationis advenit :vox turturis audita est in terra nostra ;[13] ficus protulit grossos suos ;vineæ florentes dederunt odorem suum.Surge, amica mea, speciosa mea, et veni :[14] columba mea, in foraminibus petræ, in caverna maceriæ,ostende mihi faciem tuam,sonet vox tua in auribus meis :vox enim tua dulcis, et facies tua decora.[15] <Sponsa>Capite nobis vulpes parvulasquæ demoliuntur vineas :nam vinea nostra floruit.[16] Dilectus meus mihi, et ego illi,qui pascitur inter lilia,[17] donec aspiret dies, et inclinentur umbræ.Revertere ; similis esto, dilecte mi, capreæ,hinnuloque cervorum super montes Bether.