Polyglot Reader

Biblia Vulgata
Canticum Canticorum / Capitulum 6

[1] <Sponsa>Dilectus meus descendit in hortum suum ad areolam aromatum,
ut pascatur in hortis, et lilia colligat.
[2] Ego dilecto meo, et dilectus meus mihi,
qui pascitur inter lilia.
[3] <Sponsus>Pulchra es, amica mea ;
suavis, et decora sicut Jerusalem ;
terribilis ut castrorum acies ordinata.
[4] Averte oculos tuos a me,
quia ipsi me avolare fecerunt.
Capilli tui sicut grex caprarum
quæ apparuerunt de Galaad.
[5] Dentes tui sicut grex ovium
quæ ascenderunt de lavacro :
omnes gemellis fœtibus,
et sterilis non est in eis.
[6] Sicut cortex mali punici, sic genæ tuæ,
absque occultis tuis.
[7] Sexaginta sunt reginæ, et octoginta concubinæ,
et adolescentularum non est numerus.
[8] Una est columba mea, perfecta mea,
una est matris suæ, electa genetrici suæ.
Viderunt eam filiæ, et beatissimam prædicaverunt ;
reginæ et concubinæ, et laudaverunt eam.
[9] Quæ est ista quæ progreditur quasi aurora consurgens,
pulchra ut luna, electa ut sol,
terribilis ut castrorum acies ordinata ?
[10] <Sponsa>Descendi in hortum nucum,
ut viderem poma convallium,
et inspicerem si floruisset vinea,
et germinassent mala punica.
[11] Nescivi : anima mea conturbavit me,
propter quadrigas Aminadab.
[12] <Chorus>Revertere, revertere, Sulamitis !
revertere, revertere ut intueamur te.