[1] Quis mihi det te fratrem meum,sugentem ubera matris meæ,ut inveniam te foris, et deosculer te,et jam me nemo despiciat ?[2] Apprehendam te, et ducam in domum matris meæ :ibi me docebis,et dabo tibi poculum ex vino condito,et mustum malorum granatorum meorum.[3] Læva ejus sub capite meo,et dextera illius amplexabitur me.[4] <Sponsus>Adjuro vos, filiæ Jerusalem,ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam,donec ipsa velit.[5] <Chorus>Quæ est ista quæ ascendit de deserto, deliciis affluens,innixa super dilectum suum ?<Sponsus>Sub arbore malo suscitavi te ;ibi corrupta est mater tua,ibi violata est genitrix tua.[6] <Sponsa>Pone me ut signaculum super cor tuum,ut signaculum super brachium tuum,quia fortis est ut mors dilectio,dura sicut infernus æmulatio :lampades ejus lampades ignis atque flammarum.[7] Aquæ multæ non potuerunt extinguere caritatem,nec flumina obruent illam.Si dederit homo omnem substantiam domus suæ pro dilectione,quasi nihil despiciet eam.[8] <Chorus Fratrum>Soror nostra parva,et ubera non habet ;quid faciemus sorori nostræin die quando alloquenda est ?[9] Si murus est,ædificemus super eum propugnacula argentea ;si ostium est, compingamus illud tabulis cedrinis.[10] <Sponsa>Ego murus, et ubera mea sicut turris,ex quo facta sum coram eo, quasi pacem reperiens.[11] <Chorus Fratrum>Vinea fuit pacifico in ea quæ habet populos :tradidit eam custodibus ;vir affert pro fructu ejus mille argenteos.[12] <Sponsa>Vinea mea coram me est.Mille tui pacifici,et ducenti his qui custodiunt fructus ejus.[13] <Sponsus>Quæ habitas in hortis, amici auscultant ;fac me audire vocem tuam.[14] <Sponsa>Fuge, dilecte mi, et assimilare capreæ,hinnuloque cervorum super montes aromatum.