Polyglot Reader

Biblia Vulgata
Leviticus / Capitulum 13

[1] Locutusque est Dominus ad Moysen, et Aaron, dicens : [2] Homo, in cujus cute et carne ortus fuerit diversus color, sive pustula, aut quasi lucens quippiam, id est, plaga lepræ, adducetur ad Aaron sacerdotem, vel ad unum quemlibet filiorum ejus[3] Qui cum viderit lepram in cute, et pilos in album mutatos colorem, ipsamque speciem lepræ humiliorem cute et carne reliqua : plaga lepræ est, et ad arbitrium ejus separabitur.

[4] Sin autem lucens candor fuerit in cute, nec humilior carne reliqua, et pili coloris pristini, recludet eum sacerdos septem diebus : [5] et considerabit die septimo : et si quidem lepra ultra non creverit, nec transierit in cute priores terminos, rursum recludet eum septem diebus aliis[6] Et die septimo contemplabitur : si obscurior fuerit lepra, et non creverit in cute, mundabit eum, quia scabies est : lavabitque homo vestimenta sua, et mundus erit[7] Quod si postquam a sacerdote visus est, et redditus munditiæ, iterum lepra creverit : adducetur ad eum[8] et immunditiæ condemnabitur.

[9] Plaga lepræ si fuerit in homine, adducetur ad sacerdotem[10] et videbit eum. Cumque color albus in cute fuerit, et capillorum mutaverit aspectum, ipsa quoque caro viva apparuerit : [11] lepra vetustissima judicabitur, atque inolita cuti. Contaminabit itaque eum sacerdos, et non recludet, quia perspicuæ immunditiæ est[12] Sin autem effloruerit discurrens lepra in cute, et operuerit omnem cutem a capite usque ad pedes, quidquid sub aspectum oculorum cadit[13] considerabit eum sacerdos, et teneri lepra mundissima judicabit : eo quod omnis in candorem versa sit, et idcirco homo mundus erit[14] Quando vero caro vivens in eo apparuerit[15] tunc sacerdotis judicio polluetur, et inter immundos reputabitur : caro enim viva, si lepra aspergitur, immunda est[16] Quod si rursum versa fuerit in alborem, et totum hominem operuerit[17] considerabit eum sacerdos, et mundum esse decernet.

[18] Caro autem et cutis in qua ulcus natum est, et sanatum[19] et in loco ulceris cicatrix alba apparuerit, sive subrufa, adducetur homo ad sacerdotem[20] Qui cum viderit locum lepræ humiliorem carne reliqua, et pilos versos in candorem, contaminabit eum : plaga enim lepræ orta est in ulcere[21] Quod si pilus coloris est pristini, et cicatrix subobscura, et vicina carne non est humilior, recludet eum septem diebus : [22] et si quidem creverit, adjudicabit eum lepræ ; [23] sin autem steterit in loco suo, ulceris est cicatrix, et homo mundus erit.

[24] Caro autem et cutis, quam ignis exusserit, et sanata albam sive rufam habuerit cicatricem[25] considerabit eam sacerdos : et ecce versa est in alborem, et locus ejus reliqua cute est humilior, contaminabit eum, quia plaga lepræ in cicatrice orta est[26] Quod si pilorum color non fuerit immutatus, nec humilior plaga carne reliqua, et ipsa lepræ species fuerit subobscura, recludet eum septem diebus[27] et die septimo contemplabitur : si creverit in cute lepra, contaminabit eum[28] Sin autem in loco suo candor steterit non satis clarus, plaga combustionis est, et idcirco mundabitur, quia cicatrix est combusturæ.

[29] Vir, sive mulier, in cujus capite vel barba germinaverit lepra, videbit eos sacerdos[30] Et si quidem humilior fuerit locus carne reliqua, et capillus flavus, solitoque subtilior, contaminabit eos, quia lepra capitis ac barbæ est[31] Sin autem viderit locum maculæ æqualem vicinæ carni, et capillum nigrum : recludet eum septem diebus[32] et die septimo intuebitur. Si non creverit macula, et capillus sui coloris est, et locus plagæ carni reliquæ æqualis : [33] radetur homo absque loco maculæ, et includetur septem diebus aliis[34] Si die septimo visa fuerit stetisse plaga in loco suo, nec humilior carne reliqua, mundabit eum : lotisque vestibus suis, mundus erit[35] Sin autem post emundationem rursus creverit macula in cute[36] non quæret amplius utrum capillus in flavum colorem sit immutatus, quia aperte immundus est[37] Porro si steterit macula, et capilli nigri fuerint, noverit hominem sanatum esse, et confidenter eum pronuntiet mundum.

[38] Vir, sive mulier, in cujus cute candor apparuerit[39] intuebitur eos sacerdos. Si deprehenderit subobscurum alborem lucere in cute, sciat non esse lepram, sed maculam coloris candidi, et hominem mundum.

[40] Vir, de cujus capite capilli fluunt, calvus et mundus est : [41] et si a fronte ceciderint pili, recalvaster et mundus est[42] Sin autem in calvitio sive in recalvatione albus vel rufus color fuerit exortus[43] et hoc sacerdos viderit, condemnabit eum haud dubiæ lepræ, quæ orta est in calvitio[44] Quicumque ergo maculatus fuerit lepra, et separatus est ad arbitrium sacerdotis[45] habebit vestimenta dissuta, caput nudum, os veste contectum, contaminatum ac sordidum se clamabit[46] Omni tempore quo leprosus est et immundus, solus habitabit extra castra.

[47] Vestis lanea sive linea, quæ lepram habuerit[48] in stamine atque subtegmine, aut certe pellis, vel quidquid ex pelle confectum est[49] si alba vel rufa macula fuerit infecta, lepra reputabitur, ostendeturque sacerdoti : [50] qui consideratam recludet septem diebus : [51] et die septimo rursus aspiciens, si deprehenderit crevisse, lepra perseverans est : pollutum judicabit vestimentum, et omne in quo fuerit inventa : [52] et idcirco comburetur flammis[53] Quod si eam viderit non crevisse[54] præcipiet, et lavabunt id in quo lepra est, recludetque illud septem diebus aliis[55] Et cum viderit faciem quidem pristinam non reversam, nec tamen crevisse lepram, immundum judicabit, et igne comburet, eo quod infusa sit in superficie vestimenti, vel per totum, lepra[56] Sin autem obscurior fuerit locus lepræ, postquam vestis est lota, abrumpet eum, et a solido dividet[57] Quod si ultra apparuerit in his locis, quæ prius immaculata erant, lepra volatilis et vaga, debet igne comburi[58] Si cessaverit, lavabit aqua ea, quæ pura sunt, secundo, et munda erunt[59] Ista est lex lepræ vestimenti lanei et linei, staminis, atque subtegminis, omnisque supellectilis pelliceæ, quomodo mundari debeat, vel contaminari.