Polyglot Reader

Biblia Vulgata
Leviticus / Capitulum 21

[1] Dixit quoque Dominus ad Moysen : Loquere ad sacerdotes filios Aaron, et dices ad eos : Ne contaminetur sacerdos in mortibus civium suorum[2] nisi tantum in consanguineis, ac propinquis, id est, super patre et matre, et filio, et filia, fratre quoque[3] et sorore virgine quæ non est nupta viro : [4] sed nec in principe populi sui contaminabitur[5] Non radent caput, nec barbam, neque in carnibus suis facient incisuras[6] Sancti erunt Deo suo, et non polluent nomen ejus : incensum enim Domini, et panes Dei sui offerunt, et ideo sancti erunt[7] Scortum et vile prostibulum non ducent uxorem, nec eam quæ repudiata est a marito : quia consecrati sunt Deo suo[8] et panes propositionis offerunt. Sint ergo sancti, quia et ego sanctus sum, Dominus qui sanctifico eos[9] Sacerdotis filia si deprehensa fuerit in stupro, et violaverit nomen patris sui, flammis exuretur.

[10] Pontifex, id est, sacerdos maximus inter fratres suos, super cujus caput fusum est unctionis oleum, et cujus manus in sacerdotio consecratæ sunt, vestitusque est sanctis vestibus, caput suum non discooperiet, vestimenta non scindet : [11] et ad omnem mortuum non ingredietur omnino : super patre quoque suo et matre non contaminabitur[12] Nec egredietur de sanctis, ne polluat sanctuarium Domini, quia oleum sanctæ unctionis Dei sui super eum est. Ego Dominus[13] Virginem ducet uxorem : [14] viduam autem et repudiatam, et sordidam, atque meretricem non accipiet, sed puellam de populo suo : [15] ne commisceat stirpem generis sui vulgo gentis suæ : quia ego Dominus, qui sanctifico eum[16] Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : [17] Loquere ad Aaron : Homo de semine tuo per familias qui habuerit maculam, non offeret panes Deo suo[18] nec accedet ad ministerium ejus : si cæcus fuerit, si claudus, si parvo vel grandi, vel torto naso[19] si fracto pede, si manu[20] si gibbus, si lippus, si albuginem habens in oculo, si jugem scabiem, si impetiginem in corpore, vel herniosus[21] Omnis qui habuerit maculam de semine Aaron sacerdotis, non accedet offerre hostias Domino, nec panes Deo suo : [22] vescetur tamen panibus qui offeruntur in sanctuario[23] ita dumtaxat, ut intra velum non ingrediatur, nec accedat ad altare, quia maculam habet, et contaminare non debet sanctuarium meum. Ego Dominus qui sanctifico eos[24] Locutus est ergo Moyses ad Aaron, et ad filios ejus, et ad omnem Israël cuncta quæ fuerant sibi imperata.