[1] Locutus est Dominus ad Moysen, dicens : [2] Anima quæ peccaverit, et contempto Domino, negaverit proximo suo depositum quod fidei ejus creditum fuerat, vel vi aliquid extorserit, aut calumniam fecerit, [3] sive rem perditam invenerit, et inficians insuper pejeraverit, et quodlibet aliud ex pluribus fecerit, in quibus solent peccare homines, [4] convicta delicti, [5] reddet omnia, quæ per fraudem voluit obtinere, integra, et quintam insuper partem domino cui damnum intulerat. [6] Pro peccato autem suo offeret arietem immaculatum de grege, et dabit eum sacerdoti, juxta æstimationem mensuramque delicti : [7] qui rogabit pro eo coram Domino, et dimittetur illi pro singulis quæ faciendo peccavit.[8] Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : [9] Præcipe Aaron et filiis ejus : Hæc est lex holocausti : cremabitur in altari tota nocte usque mane : ignis ex eodem altari erit. [10] Vestietur tunica sacerdos et feminalibus lineis : tolletque cineres, quos vorans ignis exussit, et ponens juxta altare, [11] spoliabitur prioribus vestimentis, indutusque aliis, efferret eos extra castra, et in loco mundissimo usque ad favillam consumi faciet. [12] Ignis autem in altari semper ardebit, quem nutriet sacerdos subjiciens ligna mane per singulos dies, et imposito holocausto, desuper adolebit adipes pacificorum. [13] Ignis est iste perpetuus, qui numquam deficiet in altari. [14] Hæc est lex sacrificii et libamentorum, quæ offerent filii Aaron coram Domino, et coram altari. [15] Tollet sacerdos pugillum similæ, quæ conspersa est oleo, et totum thus, quod super similam positum est : adolebitque illud in altari in monimentum odoris suavissimi Domino : [16] reliquam autem partem similæ comedet Aaron cum filiis suis, absque fermento : et comedet in loco sancto atrii tabernaculi. [17] Ideo autem non fermentabitur, quia pars ejus in Domini offertur incensum. Sanctum sanctorum erit, sicut pro peccato atque delicto. [18] Mares tantum stirpis Aaron comedent illud. Legitimum ac sempiternum erit in generationibus vestris de sacrificiis Domini : omnis qui tetigerit illa, sanctificabitur. [19] Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : [20] Hæc est oblatio Aaron, et filiorum ejus, quam offerre debent Domino in die unctionis suæ. Decimam partem ephi offerent similæ in sacrificio sempiterno, medium ejus mane, et medium ejus vespere : [21] quæ in sartagine oleo conspersa frigetur. Offeret autem eam calidam in odorem suavissimum Domino [22] sacerdos, qui jure patri successerit, et tota cremabitur in altari. [23] Omne enim sacrificium sacerdotum igne consumetur, nec quisquam comedet ex eo.[24] Locutus est autem Dominus ad Moysen, dicens : [25] Loquere Aaron et filiis ejus : Ista est lex hostiæ pro peccato : in loco ubi offertur holocaustum, immolabitur coram Domino. Sanctum sanctorum est. [26] Sacerdos, qui offert, comedet eam in loco sancto, in atrio tabernaculi. [27] Quidquid tetigerit carnes ejus, sanctificabitur. Si de sanguine illius vestis fuerit aspersa, lavabitur in loco sancto. [28] Vas autem fictile, in quo cocta est, confringetur ; quod si vas æneum fuerit, defricabitur, et lavabitur aqua. [29] Omnis masculus de genere sacerdotali vescetur de carnibus ejus, quia Sanctum sanctorum est. [30] Hostia enim quæ cæditur pro peccato, cujus sanguis infertur in tabernaculum testimonii ad expiandum in sanctuario, non comedetur, sed comburetur igni.