[1] Locutus est Dominus ad Moysen, dicens : [2] Loquere filiis Israël, et dices ad eos : Ego Dominus Deus vester : [3] juxta consuetudinem terræ Ægypti, in qua habitastis, non facietis : et juxta morem regionis Chanaan, ad quam ego introducturus sum vos, non agetis, nec in legitimis eorum ambulabitis. [4] Facietis judicia mea, et præcepta mea servabitis, et ambulabitis in eis. Ego Dominus Deus vester. [5] Custodite leges meas atque judicia, quæ faciens homo, vivet in eis. Ego Dominus. [6] Omnis homo ad proximam sanguinis sui non accedet, ut revelet turpitudinem ejus. Ego Dominus. [7] Turpitudinem patris tui et turpitudinem matris tuæ non discooperies : mater tua est : non revelabis turpitudinem ejus. [8] Turpitudinem uxoris patris tui non discooperies : turpitudo enim patris tui est. [9] Turpitudinem sororis tuæ ex patre sive ex matre, quæ domi vel foris genita est, non revelabis. [10] Turpitudinem filiæ filii tui vel neptis ex filia non revelabis : quia turpitudo tua est. [11] Turpitudinem filiæ uxoris patris tui, quam peperit patri tuo, et est soror tua, non revelabis. [12] Turpitudinem sororis patris tui non discooperies : quia caro est patris tui. [13] Turpitudinem sororis matris tuæ non revelabis, eo quod caro sit matris tuæ. [14] Turpitudinem patrui tui non revelabis, nec accedes ad uxorem ejus, quæ tibi affinitate conjungitur. [15] Turpitudinem nurus tuæ non revelabis, quia uxor filii tui est : nec discooperies ignominiam ejus. [16] Turpitudinem uxoris fratris tui non revelabis : quia turpitudo fratris tui est. [17] Turpitudinem uxoris tuæ et filiæ ejus non revelabis. Filiam filii ejus, et filiam filiæ illius non sumes, ut reveles ignominiam ejus : quia caro illius sunt, et talis coitus incestus est. [18] Sororem uxoris tuæ in pellicatum illius non accipies, nec revelabis turpitudinem ejus adhuc illa vivente.[19] Ad mulierem quæ patitur menstrua non accedes, nec revelabis fœditatem ejus. [20] Cum uxore proximi tui non coibis, nec seminis commistione maculaberis. [21] De semine tuo non dabis ut consecretur idolo Moloch, nec pollues nomen Dei tui. Ego Dominus. [22] Cum masculo non commiscearis coitu femineo, quia abominatio est. [23] Cum omni pecore non coibis, nec maculaberis cum eo. Mulier non succumbet jumento, nec miscebitur ei, quia scelus est. [24] Nec polluamini in omnibus his quibus contaminatæ sunt universæ gentes, quas ego ejiciam ante conspectum vestrum, [25] et quibus polluta est terra : cujus ego scelera visitabo, ut evomat habitatores suos. [26] Custodite legitima mea atque judicia, et non faciatis ex omnibus abominationibus istis, tam indigena quam colonus qui peregrinantur apud vos. [27] Omnes enim execrationes istas fecerunt accolæ terræ qui fuerunt ante vos, et polluerunt eam. [28] Cavete ergo ne et vos similiter evomat, cum paria feceritis, sicut evomuit gentem, quæ fuit ante vos. [29] Omnis anima, quæ fecerit de abominationibus his quippiam, peribit de medio populi sui. [30] Custodite mandata mea. Nolite facere quæ fecerunt hi qui fuerunt ante vos, et ne polluamini in eis. Ego Dominus Deus vester.