Polyglot Reader

Biblia Vulgata
Leviticus / Capitulum 7

[1] Hæc quoque lex hostiæ pro delicto, Sancta sanctorum est : [2] idcirco ubi immolabitur holocaustum, mactabitur et victima pro delicto : sanguis ejus per gyrum altaris fundetur[3] Offerent ex ea caudam et adipem qui operit vitalia : [4] duos renunculos, et pinguedinem quæ juxta ilia est, reticulumque jecoris cum renunculis[5] Et adolebit ea sacerdos super altare : incensum est Domini pro delicto[6] Omnis masculus de sacerdotali genere, in loco sancto vescetur his carnibus, quia Sanctum sanctorum est[7] Sicut pro peccato offertur hostia, ita et pro delicto : utriusque hostiæ lex una erit : ad sacerdotem, qui eam obtulerit, pertinebit[8] Sacerdos qui offert holocausti victimam, habebit pellem ejus[9] Et omne sacrificium similæ, quod coquitur in clibano, et quidquid in craticula, vel in sartagine præparatur, ejus erit sacerdotis a quo offertur : [10] sive oleo conspersa, sive arida fuerint, cunctis filiis Aaron mensura æqua per singulos dividetur.

[11] Hæc est lex hostiæ pacificorum quæ offertur Domino[12] Si pro gratiarum actione oblatio fuerit, offerent panes absque fermento conspersos oleo, et lagana azyma uncta oleo, coctamque similam, et collyridas olei admistione conspersas : [13] panes quoque fermentatos cum hostia gratiarum, quæ immolatur pro pacificis : [14] ex quibus unus pro primitiis offeretur Domino, et erit sacerdotis qui fundet hostiæ sanguinem[15] cujus carnes eadem comedentur die, nec remanebit ex eis quidquam usque mane[16] Si voto, vel sponte quispiam obtulerit hostiam, eadem similiter edetur die : sed et si quid in crastinum remanserit, vesci licitum est : [17] quidquid autem tertius invenerit dies, ignis absumet[18] Si quis de carnibus victimæ pacificorum die tertio comederit, irrita fiet oblatio, nec proderit offerenti : quin potius quæcumque anima tali se edulio contaminaverit, prævaricationis rea erit[19] Caro, quæ aliquid tetigerit immundum, non comedetur, sed comburetur igni : qui fuerit mundus, vescetur ex ea[20] Anima polluta quæ ederit de carnibus hostiæ pacificorum, quæ oblata est Domino, peribit de populis suis[21] Et quæ tetigerit immunditiam hominis, vel jumenti, sive omnis rei quæ polluere potest, et comederit de hujuscemodi carnibus, interibit de populis suis.

[22] Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : [23] Loquere filiis Israël : Adipem ovis, et bovis, et capræ non comedetis[24] Adipem cadaveris morticini, et ejus animalis, quod a bestia captum est, habebitis in varios usus[25] Si quis adipem, qui offerri debet in incensum Domini, comederit, peribit de populo suo[26] Sanguinem quoque omnis animalis non sumetis in cibo, tam de avibus quam de pecoribus[27] Omnis anima, quæ ederit sanguinem, peribit de populis suis.

[28] Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : [29] Loquere filiis Israël, dicens : Qui offert victimam pacificorum Domino, offerat simul et sacrificium, id est, libamenta ejus[30] Tenebit manibus adipem hostiæ, et pectusculum : cumque ambo oblata Domino consecraverit, tradet sacerdoti[31] qui adolebit adipem super altare, pectusculum autem erit Aaron et filiorum ejus[32] Armus quoque dexter de pacificorum hostiis cedet in primitias sacerdotis[33] Qui obtulerit sanguinem et adipem filiorum Aaron, ipse habebit et armum dextrum in portione sua[34] Pectusculum enim elevationis, et armum separationis, tuli a filiis Israël de hostiis eorum pacificis, et dedi Aaron sacerdoti, et filiis ejus, lege perpetua, ab omni populo Israël[35] Hæc est unctio Aaron et filiorum ejus in cæremoniis Domini die qua obtulit eos Moyses, ut sacerdotio fungerentur[36] et quæ præcepit eis dari Dominus a filiis Israël religione perpetua in generationibus suis[37] Ista est lex holocausti, et sacrificii pro peccato atque delicto, et pro consecratione et pacificorum victimis[38] quam constituit Dominus Moysi in monte Sinai, quando mandabit filiis Israël ut offerrent oblationes suas Domino in deserto Sinai.