[1] Pereat Samaria, quoniam ad amaritudinem concitavit Deum suum !in gladio pereant,parvuli eorum elidantur,et fœtæ ejus discindantur ![2] Convertere, Israël, ad Dominum Deum tuum,quoniam corruisti in iniquitate tua.[3] Tollite vobiscum verba,et convertimini ad Dominum ; et dicite ei :Omnem aufer iniquitatem, accipe bonum,et reddemus vitulos labiorum nostrorum.[4] Assur non salvabit nos :super equum non ascendemus,nec dicemus ultra, Dii nostri opera manuum nostrarum :quia ejus, qui in te est, misereberis pupilli.[5] Sanabo contritiones eorum ;diligam eos spontanee :quia aversus est furor meus ab eis.[6] Ero quasi ros ;Israël germinabit sicut lilium,et erumpet radix ejus ut Libani.[7] Ibunt rami ejus,et erit quasi oliva gloria ejus,et odor ejus ut Libani.[8] Convertentur sedentes in umbra ejus ;vivent tritico, et germinabunt quasi vinea ;memoriale ejus sicut vinum Libani.[9] Ephraim, quid mihi ultra idola ?Ego exaudiam, et dirigam eum ego ut abietem virentem ;ex me fructus tuus inventus est.[10] Quis sapiens, et intelliget ista ? intelligens, et sciet hæc ?quia rectæ viæ Domini,et justi ambulabunt in eis ;prævaricatores vero corruent in eis.