[1] Noli lætari, Israël ;noli exsultare sicut populi :quia fornicatus es a Deo tuo ;dilexisti mercedem super omnes areas tritici.[2] Area et torcular non pascet eos,et vinum mentietur eis :[3] non habitabunt in terra Domini.Reversus est Ephraim in Ægyptum,et in Assyriis pollutum comedit.[4] Non libabunt Domino vinum,et non placebunt ei.Sacrificia eorum quasi panis lugentium ;omnes qui comedent eum, contaminabuntur :quia panis eorum animæ ipsorum :non intrabit in domum Domini.[5] Quid facietis in die solemni,in die festivitatis Domini ?[6] Ecce enim profecti sunt a vastitate :Ægyptus congregabit eos ;Memphis sepeliet eos :desiderabile argentum eorum urtica hæreditabit,lappa in tabernaculis eorum.[7] Venerunt dies visitationis,venerunt dies retributionis.Scitote, Israël,stultum prophetam,insanum virum spiritualem,propter multitudinem iniquitatis tuæ,et multitudinem amentiæ.[8] Speculator Ephraim cum Deo meo,propheta laqueus ruinæ factus est super omnes vias ejus ;insania in domo Dei ejus.[9] Profunde peccaverunt, sicut in diebus Gabaa.Recordabitur iniquitatis eorum,et visitabit peccata eorum.[10] Quasi uvas in deserto inveni Israël,quasi prima poma ficulneæ in cacumine ejus vidi patres eorum :ipsi autem intraverunt ad Beelphegor,et abalienati sunt in confusionem,et facti sunt abominabiles sicut ea quæ dilexerunt.[11] Ephraim quasi avis avolavit ;gloria eorum a partu, et ab utero, et a conceptu.[12] Quod etsi enutrierint filios suos,absque liberis eos faciam in hominibus ;sed et væ eis cum recessero ab eis ![13] Ephraim, ut vidi, Tyrus erat fundata in pulchritudine ;et Ephraim educet ad interfectorem filios suos.[14] Da eis, Domine. Quid dabis eis ?da eis vulvam sine liberis, et ubera arentia.[15] Omnes nequitiæ eorum in Galgal,quia ibi exosos habui eos.Propter malitiam adinventionum eorum,de domo mea ejiciam eos ;non addam ut diligam eos :omnes principes eorum recedentes.[16] Percussus est Ephraim ;radix eorum exsiccata est :fructum nequaquam facient,quod etsi genuerint,interficiam amantissima uteri eorum.[17] Abjiciet eos Deus meus, quia non audierunt eum,et erunt vagi in nationibus.