Polyglot Reader

Biblia Vulgata
Osee / Capitulum 6

[1] In tribulatione sua mane consurgent ad me :
Venite, et revertamur ad Dominum,
[2] quia ipse cepit, et sanabit nos ;
percutiet, et curabit nos.
[3] Vivificabit nos post duos dies ;
in die tertia suscitabit nos,
et vivemus in conspectu ejus.
Sciemus, sequemurque ut cognoscamus Dominum :
quasi diluculum præparatus est egressus ejus,
et veniet quasi imber nobis temporaneus et serotinus terræ.
[4] Quid faciam tibi, Ephraim ?
quid faciam tibi, Juda ?
misericordia vestra quasi nubes matutina,
et quasi ros mane pertransiens.
[5] Propter hoc dolavi in prophetis ;
occidi eos in verbis oris mei :
et judicia tua quasi lux egredientur.
[6] Quia misericordiam volui, et non sacrificium ;
et scientiam Dei plus quam holocausta.
[7] Ipsi autem sicut Adam transgressi sunt pactum :
ibi prævaricati sunt in me.
[8] Galaad civitas operantium idolum,
supplantata sanguine.
[9] Et quasi fauces virorum latronum,
particeps sacerdotum, in via interficientium pergentes de Sichem :
quia scelus operati sunt.
[10] In domo Israël vidi horrendum :
ibi fornicationes Ephraim,
contaminatus est Israël.
[11] Sed et Juda, pone messem tibi,
cum convertero captivitatem populi mei.