[1] In gutture tuo sit tubaquasi aquila super domum Domini,pro eo quod transgressi sunt fœdus meum,et legem meam prævaricati sunt.[2] Me invocabunt : Deus meus,cognovimus te Israël.[3] Projecit Israël bonum :inimicus persequetur eum.[4] Ipsi regnaverunt, et non ex me ;principes exstiterunt, et non cognovi :argentum suum et aurum suum fecerunt sibi idola,ut interirent.[5] Projectus est vitulus tuus, Samaria ;iratus est furor meus in eos.Usquequo non poterunt emundari ?[6] Quia ex Israël et ipse est :artifex fecit illum, et non est deus ;quoniam in aranearum telas erit vitulus Samariæ.[7] Quia ventum seminabunt,et turbinem metent :culmus stans non est in eo ;germen non faciet farinam :quod etsi fecerit, alieni comedent eam.[8] Devoratus est Israël ;nunc factus est in nationibus quasi vas immundum.[9] Quia ipsi ascenderunt ad Assur,onager solitarius sibi ;Ephraim munera dederunt amatoribus.[10] Sed et cum mercede conduxerint nationes,nunc congregabo eos,et quiescent paulisper ab onere regis et principum.[11] Quia multiplicavit Ephraim altaria ad peccandum ;factæ sunt ei aræ in delictum.[12] Scribam ei multiplices leges meas,quæ velut alienæ computatæ sunt.[13] Hostias offerent,immolabunt carnes et comedent,et Dominus non suscipiet eas :nunc recordabitur iniquitatis eorum,et visitabit peccata eorum :ipsi in Ægyptum convertentur.[14] Et oblitus est Israël factoris sui,et ædificavit delubra ;et Judas multiplicavit urbes munitas ;et mittam ignem in civitates ejus,et devorabit ædes illius.