Incipit liber de interna conversationes.
[1] Regnum Dei intra vos est, dicit Dominus. Converte te ex toto corde tuo ad Dominum, et relinque hunc miserum mundum, et inveniet anima tua requiem. Disce exteriora contemnere et ad interiora te dare, et videbis regnum Dei intra te venire. Est enim regnum Dei pax et gaudium in Spiritu Sancto quod non datur impiis. Veniet ad te Christus ostendens tibi consolatinem suam, si dignam illi ab intus paraveris mansionem. Omnis gloria ejus et decor ab intra est, et ibi complacet sibi. Frequens illi visitatio cum homine interno, dulcis sermocinatio, grata consolatio, multa pax, familiaritas stupenda nimis.[2] Eya anima fidelis, præpara huic sponso cor tuum, quatenus ad te venire et in te habitare dignetur. Sic enim dicit: Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus. Da ergo Christo locum et cæteris omnibus nega introitum. Cum Christum habueris, dives es, et sufficit tibi. Ipse erit provisor tuus, et fidelis procurator in omnibus, ut non fit opus in hominibus sparare. Homines enim cito mutantur, et deficiunt velociter, Christus autem manet in æternum, et adstat usque in finem firmiter.[3] Non est magna fiducia ponenda in homine fragili et mortali, etiamsi utilis fit et dilectus, neque tristitia multa capienda ex hoc, si interdum adversetur et contradicat. Qui hodie tecum sunt, cras contrariari possunt. Et e converso sæpe ut aura vertuntur. Pone fiduciam tuam totam in Domino; et sit ipse timor tuus, et amor tuus. Ipse pro te respondebit, et faciet bene sicut melius fuerit. Nonhabes hic manentem civitatem, et ubicumque fueris, extraneus es et peregrinus, nec requiem aliquando habebis, nisi Christo intime fueris unitus.[4] Quid hic circumspicis, cum iste non sit locus tuæ requietonis? In cælestibus debet esse habitatio tua et sicut in transitu cuncta sunt aspicienda. Transeunt omnia, et tu cum eis pariter. Vide, ut non hæreas, ne capiaris, et pereas. Apud Altissimum sit cogitatio tua, et deprecatio tua ad Christum sine intermissione dirigatur. Si nescis alta speculari et cælestia, requiesce in passione Christi, et in sacris vulneribus ejus libenter habita. Si enim ad vulnera et speciosa stigmata Jesu devote confugis, magnam in tribulatione senties consolationem, nec multum curabis hominum despectiones faciliterque verba detrahentium perferes.[5] Jesus Christus Dominus fuit etiam in mundo ab hominibus despectus, et in maxima necessitate, a notis et amicis inter opprobria derelictus. Dominus Jesus pati voluit et despici, et tu audes de aliquo conqueri? Christus habuit adversarios et oblocutores, et tu vis omnes habere amicos, et benefactores? Ubi coronabitur patentia tua, si nihil adversitatis occurrit. Si nihil contrarium vis pati, quomodo eris amicus Christi? Sustine cum Christo et pro Christo, si vis regare cum Christo.[6] Si semel perfecte introisses in interiora Jesu, et modicum de ardenti amore ejus sapuisses, tunc de proprio commodo, vel incommodo nihil curares, sed magis de opprobrio illato gauderes, quia amor Jesu facit hominem se ipsum contemnere. Amator Jesu et verus internus, et liber ab affectionibus inordinatis, potest se ad Deum libere convertere, et elevare se supra se ipsum in spiritu ac fruitive quiescere.[7] Cui sapiunt omnia prout sunt non ut dicuntur, aut æstimantur, hic vere sapiens est, et doctus a Deo magis, quam ab hominibus. Qui ab intra scit ambulare et modicum res ab extra ponderare, non reqirit loca, nec tempora expectat ad habenda devota exercitia. Homo internus cito se recolligit, et nunquam se totum ad exteriora effundit. Non illi obest labor exterior, aut occupatio ad tempus necessaria. Sed sicut res eveniunt, sic se illis accommodat. Qui intus bene dispositus est et ordinatus, non curat mirabiles et perversos hominum gestus. Tantum homo impeditur, et distrahitur, quantum sibi res attrahit.[8] Si recte tibi esses, et bene purgatus esses, omnia tibi in bonum cederent, et profectum. Ideo multa tibi sæpe displicent et sæpe conturbant, quia adhuc non es perfecte tibi mortuus, nec segregatus ab omnibus terrenis. Nihil sic maculat et implicat cor hominis, sicut impurus amor in creaturis. Si renuis consolari exterius, poteris speculari cælestia, et frequenter interius jubilare.