De bono pacifico homine.
[1] Pone te primus in pace, et tunc alios poteris pacificare. Homo pacificus plus prodest, quam bene doctus. Homo passionatus etiam bonus in malum trahit, et faciliter malum credit. Bonus homo pacificus omnia ad bonum convertit. Qui bene in pace est, de nullo suspicatur. Qui autem male contentus est, et commotus, variis suspicionibus agitatur, nec ipse quiescit, nec alios quiescere permittit. Dicit sæpe quod sibi magis facere expediret, et negligit, quod ipse facere tenetur. Habe ergo primum zelum super te ipsum, tunc zelare poteris etiam juste proximum tuum.[2] Tu bene facta scis excusare, et tolerare, et aliorum non vis accipere excusationes. Justus esses, si te accusares, et fratrem tuum excusares. Si portari vis, porta alium. Vide quam longe es adhuc a vera charitate, et humilitate, quæ nuli novit indignarei vel irasci, nisi tantum sibi ipsi. Non est magnum cum bonis, et mansuetis conversari. Hoc enim omnibus naturaliter placet, et unusquisque libenter pacem habet, et secum sentientes magis diligit. Sed cum duris, et perversis aut indisciplinatis aut nobis contrariantibus pacifice posse vivere, magna gratia est, et laudabile nimis virileque factum.[3] Sed sunt qui se ipsos in pace tenent, et cum aliis etiam pacem habent. Et sunt qui nec pacem habent, nec alios in pace dimittunt. Aliis sunt graves, sed sibi sunt semper graviores. Et sunt qui se ipsos in pace retinent, et ad pacem alios reducere student. Et tamen tota pax nostra in hac misera vita potius in humili sufferentia ponenda est, quam in non sentiendo contraria? Qui melius scit pati, pacem tenebit maiorem. Iste est victor fui, et dominus mundi, amicus Christi, et hæres cæli.