Polyglot Reader

De Imitatione Christi
Liber Secundus / Capitulum 9

De carentia omnis solatii.

[1] Non est grave humanum contemnere solatium, cum adest divinum. Magnum est, et valde magnum, tam humano quam divino posse carere solatio et pro amore Dei libenter exilium cordis velle sustinere et in nullo se ipsum quærere, nec ad proprium meritum respicere. Quid magis es, si hilaris si, et devotus adveniente gratia? Optabilis cunctis hæc hora. Satis suaviter equitat quem gratia Dei portat. Et quid mirum si onus non sentit, qui portatur ab Omnipotente, et ducitur a summo Ductore?
[2] Libenter aliquid habemus pro solatio, et homo difficulter exuitur a se ipso. Vicit sanctus Laurentius sæculum, cum Summo Sacerdote, quia omne, quod in mundo delectabile videbatur despexit, et Dei Summum Sacerdotem Sixtem, quem maxime diligebat, pro amore Christi etiam a se tolli clementer ferebat. Amore igitur Creatoris amorem hominis superavit, et pro humano solatio divinum beneplacitum magis elegit. Ita et tu aliquem necessarium, et dilectum amicum pro amore Dei disce relinquere. Nec graviter feras cum ab amico fueris derelictus, sciens quoniam oportet nos omnes tandem ab invicem separari.
[3] Multum et diu oportet hominem in se ipso certare, antequam discat se ipsum plene superare, et totum affectum suum plene in Deum trahere. Quando homo stat super se ipsum, facile labitur ad consolationes humanas. Sed verus Christi amator, et studiosus sectator virtutum non cadit super illas consolationes, nec quærit tales sensibiles dulcedines. Sed magis fortes tentationes et exercitationes, et pro Christo duros sustinere labores.
[4] Cum igitur spiritualis consolatio a Deo datur, cum gratiarum actione accipe eam et Dei munus intellige esse, et non tuum meritum et noli extolli. Noli nimium gaudere nec inaniter præsumere, sed esto magis humilior ex dono, cautior quoque et timoratior in cunctis actibus tuis, quoniam transibit hora illa, et sequetur tentatio. Cum ablata fuerit consolatio, non statim desperes, sed cum humilitate, et patientia exspecta cælestem visitationem, quia potens est Deus ampliorem tibi redonare gratiam et consolationem. Istud non est novum, nec alienum viam Dei expertis, quia in magnis sanctis, et in antiquis prophetis suit sæpe alternationis modus.
[5] Unde quidam præsente jam gratia dicebat: Ego dixi in abundantia mea non movebor in æternum. Absente autem gratia quid in se fuerit expertus, adjungit dicens: Avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus. Inter hæc tamen nequaquam desperat, sed instantius Dominum rogat, et dicit: Ad te, Domine, clamabo, et ad Deum meum deprocabor. Denique orationis suæ fructum reportat, et se exauditum testatur dicens: Audivit Dominus et misertus est mei, Dominus factus est adjutor meus. Sed in quo? Convertisti, inquit, planctum meum in gaudium mihi, et circumdedisti me lætitia. Et si sic actum est cum magnis Sanctis, non est desperandum nobis informis et pauperibus, si interdum in frigiditate, et interdum in fervore sumus. Quoniam spiritus venit, et recedit, secundum suæ voluntatis beneplacitum. Unde beatus Job ait: Visitas eum iluculo, et subito probas illum.
[6] Super quid igitur sperare possum, aut in quo confidere debeo, nisi in sola magna misericordia Domini, et in sola spe gratiæ cælestis? Sive enim adsint homines boni sive devoti fratres, et amici fideles, sive libri sancti, vel tractatus pulchri, sive dulces cantus et hymni, omnia hæc modicum juvant, et modicum sapiunt, quando sum defertus a gratia, et in propria paupertate relictus. Tunc non est melius remedium quam patientia, et abnegatio mei in voluntate Dei.
[7] Nunquam inveni aliquem Religiosum, qui non habuerit interdum gratiæ subtractionem, aut non senserit fervoris diminutionem. Nullus Sanctus fuit tam alte raptus, vel illuminatus, qui prius vel postea non fuerit tentatus. Non enim alta Dei contemplatione dignus est, qui pro Deo non est exercitatus aliqua tribulatione. Solet enim sequentis consolationis tribulatio præcedens esse signum. Nam tentationibus probatis cælestis promittitur consolatio. Qui vicerit, inquit, dabo ei edere de ligno vitæ.
[8] Datur etiam consolatio divina, ut homo fortior sit ad sustinendum adversa. Sequitur etiam tentatio, ne se elevet de bono. Non dormit diabolus, nec caro adhuc mortua est. Ideo non cesses te præparare ad certamen, quia a dextris et a sinistris sunt hostes qui nunquam quiescunt.