De gratitudine progratia Dei.
[1] Quid quæris quietem, cum natus sis ad laborem, ad patientiam magis quam ad consolationem, et ad crucem portandam magis quam ad lætitiam? Quis etiam sæcularium non libenter consoltionem et lætitiam spiritualiem acciperet, si semper obtinere posset? Excedunt enim spirituales consolationes omnes mundi delicias et carnis voluptates. Nam omnes deliciæ mundanæ aut turpes, aut vanæ sunt. Spirituales vero deliciæ solæ sunt jucundæ et honestæ ex virtutibus progenitæ, et a Deo puris infusæ mentibus. Sed istis divnis consolationibus nemo semper pro suo affectu frui valet, quia tempus tentationis non diu cessat.[2] Multum contrariatur supernæ visitationi salsa libertas animi, et magna confidentia sui. Deus benefacit consolatinis gratiam dando, sed homo male facit non statim Deo cum gratiarum actione retribuendo. Et ideo non possunt in nobis dona gratiæ fluere, quia ingrati sumus auctori, nec totum refundimus fontali origini. Semper enim debetur gratia digne gratias agenti sive referenti. Auferetur ab elato, quod dari solet humili.[3] Nolo consolationem quæ mihi auferat compunctionem, nec affecto contemplationem, quæ ducit in elationem. Non enim omne altum sanctum, nec omne desiderium purum, nec omne dulce bonum, nec omne carum gratum Deo. Libenter accepto gratiam unde humilior, et timoratior inveniar atque ad relinquendum me paratior fiam. Doctus dono gratiæ, et eruditus subtractionis verbere non sibi audebit, quidquam boni attribuere, sed potius se pauperem, et nudum confitebitur. Da Deo quidquid Dei est, et tibi adscribe, quod tuum est. Hoc est Deo gratias pro gratia tribue, tibi autem soli culpam, et dignam pœnam pro culpa deberi sentias.[4] Pone te semper ad infimum, et dabitur tibi summum. Nam summum non stat sine infimo. Summi Sancti apud Deum minimi sunt apud se, et quanto gloriosiores, tanto in se humiliores; pleni veritate et gloria cælesti, non vanæ gloriæ cupidi et in Deo fundati et confirmati, nullo modo possunt esse elati. Et qui Deo totum adscribunt quidquid boni acceperunt, gloriam ab invicem non quærunt. Sed gloriam quæ a Deo est volunt, et Deum quærunt in se, et in omnibus Sanctis laudari super omnia cupiunt, et semper in ipsum tendunt.[5] Esto igitur gratus in minimo, et eris dignus majora accipere. Sit tibi minimum pro maximo et contemtibile pro speciali dono. Si dignitas datoris inspicitur, nullum datum parvum aut minus vile videbitur. Non enim parvum est quod a summo Deo donatur, etiam si pœnas et verbera donaverit, gratum esse debet, quia semper pro salute nostra facit quidquid nobis advenire permittit. Qui gratiam Dei retinere desiderat, sit gratus pro gratia Dei data, patiens pro sublata, oret ut reddatur, cautus sit et humilis ne amittat.