Polyglot Reader

De Imitatione Christi
Liber Secundus / Capitulum 11

De paucitate amatorum crucis.

[1] Habet autem Jesus multos amatores sui regnis cælestis, sed paucos bajulatores suæ crucis. Plures invenit socios mensæ sed paucos abstinentiæ. Omnes volunt cum Christo gaudere, sed pauci volunt aliquid pro ipso sustinere. Multi sequuntur Jesum usque as fractionem panis, sed pauci ad bibendum calicem passionis. Multi miracula ejus venerantur, sed pauci ignominias crucis sequuntur. Multi Jesum diligunt, quamdiu adversa non contingunt. Multi illum laudant et benedicunt, quamdiu consolationes aliquas ab ipso recipiunt. Si autem Jesus se abscondiderit, et modicum eos reliquerit, aut in querimoniam aut in dejectionem nimiam cadunt.
[2] Qui autem Jesum propter Jesum, et non propter aliquam suam consolationem propriam diligunt, ipsum in tribulatione, et in angustia cordis, sicut in summa consolatione diligunt, et benedicunt. Et si eis consolationem nunquam dare vellet, ipsum tamen laudarent, et semper gratias agere vellent.
[3] O, quantum potest amor Jesu purus, nullo propio commodo vel amore permixtus. Nonne omnes mercenarii sunt dicendi, qui consolationes semper quærunt? Nonne amatores sui magis quam Jesu probantur qui sua commoda vel lucra semper meditantur? Ubi invenitur talis, qui velit servire Deo gratis?
[4] Raro invenitur tam spiritualis aliquis qui omnibus sit nudatus. Nam verum spiritu pauperem ab omni creatura nudum quis inveniet? Procul et de omnibus finibus pretium ejus. Si dederit homo omnem substantiam suam, adhuc nihil est. Et si fecerit pœnitentiam magnam, adhuc exiguum est. Et si apprehenderit omnem scientiam, adhuc longe est. Et si habuerit virtutem magnam, et devotionem nimis ardentem, adhuc sibi multum deest. Unum scilicet, quod sibi summe necessarium est. Quid illud? Ut omnibus relictis se relinquat, et a se totaliter exeat, nihilque de privato amore retineat. Cum omnia fecerit quæ facienda noverit, nihil se fecisse sentiat.
[5] Non grande ponderet quod grandis extimari possit, sed in veritate fervum inutilem se pronunciet. Sicut veritas ait: Cum feceritis omnia quæ nobis præcepta sunt, adhuc dicite, quia servi inutiles sumus. Tunc vero pauper, et nudus spiritu esse poterit, et cum Propheta dicere: Quia unicus et pauper sum ego. Nemo isto ditior, nemo tam liberior, nemo potentior eo, qui scit se et omnia relinquere et ad infimum se ponere.