De pura mente et simplici intentione.
[1] Duabus alis homo sublevatur a terrenis, scilicet simplicitate et puritate. Simplicitas debet esse in intentione, puritas in affectione. Simplicitas intendit deum, puritas apprehendit et gustat.Nulla actio te impediet, si liber intus ab omni inordinato affectu fueris. Si nihil aliud quam Dei beneplacitum, et proximi utilitatem intendis et quæris, interna libertate frueris. Si rectum cor tuum esset, tunc omnis creatura speculum vitæ, et liber sanctæ doctrinæ esset. Non est creatura tam parva et vilis quæ bonitatem Dei non repræsentet.[2] Si tu esses intus bonus, et purus, tunc omnia sine impedimento, et caperes bene. Cor purum penetrat cælum, et infernum. Qualis unusquisque est intus, taliter iudicat exterius. Si est gaudium in mundo, hoc utique possidet cordis puri homo. Et si est alicubi tribulatio et angustia, hoc melius novit mala conscientia. Sicut ferrum missum in ignem amittit rubiginem et totum candens efficitur, sic homo ad Deum integre se convertens, a torpore exuitur, et in novum hominem transmutatur.[3] Quando homo incipit tepescere, tunc parvum metuit laborem, et externam accipit consolationem. Sed quando perfecte incipit se vincere, et viriliter in via Dei ambulare, tunc minus ea reputat, quæ sibi prius gravia esse sentiebat.