Polyglot Reader

Biblia Vulgata
ad Corinthios II / Capitulum 11

[1] Utinam sustineretis modicum quid insipientiæ meæ, sed et supportare me : [2] æmulor enim vos Dei æmulatione. Despondi enim vos uni viro, virginem castam exhibere Christo[3] Timeo autem ne sicut serpens Hevam seduxit astutia sua, ita corrumpantur sensus vestri, et excidant a simplicitate, quæ est in Christo[4] Nam si is qui venit, alium Christum prædicat, quem non prædicavimus, aut alium spiritum accipitis, quem non accepistis : aut aliud Evangelium, quod non recepistis : recte pateremini[5] Existimo enim nihil me minus fecisse a magnis Apostolis[6] Nam etsi imperitus sermone, sed non scientia, in omnibus autem manifestati sumus vobis.

[7] Aut numquid peccatum feci, meipsum humilians, ut vos exaltemini ? quoniam gratis Evangelium Dei evangelizavi vobis ? [8] Alias ecclesias expoliavi, accipiens stipendium ad ministerium vestrum[9] Et cum essem apud vos, et egerem, nulli onerosus fui : nam quod mihi deerat, suppleverunt fratres, qui venerunt a Macedonia : et in omnibus sine onere me vobis servavi, et servabo[10] Est veritas Christi in me, quoniam hæc gloriatio non infringetur in me in regionibus Achaiæ[11] Quare ? quia non diligo vos ? Deus scit[12] Quod autem facio, et faciam : ut amputem occasionem eorum qui volunt occasionem, ut in quo gloriantur, inveniantur sicut et nos[13] Nam ejusmodi pseudoapostoli sunt operarii subdoli, transfigurantes se in apostolos Christi[14] Et non mirum : ipse enim Satanas transfigurat se in angelum lucis[15] Non est ergo magnum, si ministri ejus transfigurentur velut ministri justitiæ : quorum finis erit secundum opera ipsorum.

[16] Iterum dico (ne quis me putet insipientem esse, alioquin velut insipientem accipite me, ut et ego modicum quid glorier), [17] quod loquor, non loquor secundum Deum, sed quasi in insipientia, in hac substantia gloriæ[18] Quoniam multi gloriantur secundum carnem : et ego gloriabor[19] Libenter enim suffertis insipientes, cum sitis ipsi sapientes[20] Sustinetis enim si quis vos in servitutem redigit, si quis devorat, si quis accipit, si quis extollitur, si quis in faciem vos cædit[21] Secundum ignobilitatem dico, quasi nos infirmi fuerimus in hac parte. In quo quis audet (in insipientia dico) audeo et ego : [22] Hebræi sunt, et ego : Israëlitæ sunt, et ego : semen Abrahæ sunt, et ego.

[23] Ministri Christi sunt (ut minus sapiens dico), plus ego : in laboribus plurimis, in carceribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus frequenter[24] A Judæis quinquies, quadragenas, una minus, accepi[25] Ter virgis cæsus sum, semel lapidatus sum : ter naufragium feci, nocte et die in profundo maris fui[26] in itineribus sæpe, periculis fluminum, periculis latronum, periculis ex genere, periculis ex gentibus, periculis in civitate, periculis in solitudine, periculis in mari, periculis in falsis fratribus : [27] in labore et ærumna, in vigiliis multis, in fame et siti, in jejuniis multis, in frigore et nuditate[28] præter illa quæ extrinsecus sunt, instantia mea quotidiana, sollicitudo omnium ecclesiarum[29] Quis infirmatur, et ego non infirmor ? quis scandalizatur, et ego non uror ? [30] Si gloriari oportet, quæ infirmitatis meæ sunt, gloriabor[31] Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui est benedictus in sæcula, scit quod non mentior[32] Damasci præpositus gentis Aretæ regis custodiebat civitatem Damascenorum ut me comprehenderet : [33] et per fenestram in sporta dimissus sum per murum, et sic effugi manus ejus.