[1] Statui autem hoc ipsum apud me, ne iterum in tristitia venirem ad vos. [2] Si enim ego contristo vos : et quis est, qui me lætificet, nisi qui contristatur ex me ? [3] Et hoc ipsum scripsi vobis, ut non cum venero, tristitiam super tristitiam habeam, de quibus oportuerat me gaudere : confidens in omnibus vobis, quia meum gaudium, omnium vestrum est. [4] Nam ex multa tribulatione et angustia cordis scripsi vobis per multas lacrimas : non ut contristemini, sed ut sciatis, quam caritatem habeam abundantius in vobis.[5] Si quis autem contristavit, non me contristavit : sed ex parte, ut non onerem omnes vos. [6] Sufficit illi, qui ejusmodi est, objurgatio hæc, quæ fit a pluribus : [7] ita ut e contrario magis donetis, et consolemini, ne forte abundantiori tristitia absorbeatur qui ejusmodi est. [8] Propter quod obsecro vos, ut confirmetis in illum caritatem. [9] Ideo enim et scripsi, ut cognoscam experimentum vestrum, an in omnibus obedientes sitis. [10] Cui autem aliquid donastis, et ego : nam et ego quod donavi, si quid donavi, propter vos in persona Christi, [11] ut non circumveniamur a Satana : non enim ignoramus cogitationes ejus.[12] Cum venissem autem Troadem propter Evangelium Christi, et ostium mihi apertum esset in Domino, [13] non habui requiem spiritui meo, eo quod non invenerim Titum fratrem meum, sed valefaciens eis, profectus sum in Macedoniam. [14] Deo autem gratias, qui semper triumphat nos in Christo Jesu, et odorem notitiæ suæ manifestat per nos in omni loco : [15] quia Christi bonus odor sumus Deo in iis qui salvi fiunt, et in iis qui pereunt : [16] aliis quidem odor mortis in mortem : aliis autem odor vitæ in vitam. Et ad hæc quis tam idoneus ? [17] non enim sumus sicut plurimi, adulterantes verbum Dei, sed ex sinceritate, sed sicut ex Deo, coram Deo, in Christo loquimur.