[1] Incipimus iterum nosmetipsos commendare ? aut numquid egemus (sicut quidam) commendatitiis epistolis ad vos, aut ex vobis ? [2] Epistola nostra vos estis, scripta in cordibus nostris, quæ scitur, et legitur ab omnibus hominibus : [3] manifestati quod epistola estis Christi, ministrata a nobis, et scripta non atramento, sed Spiritu Dei vivi : non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus.[4] Fiduciam autem talem habemus per Christum ad Deum : [5] non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis : sed sufficientia nostra ex Deo est : [6] qui et idoneos nos fecit ministros novi testamenti : non littera, sed Spiritu : littera enim occidit, Spiritus autem vivificat. [7] Quod si ministratio mortis litteris deformata in lapidibus fuit in gloria, ita ut non possent intendere filii Israël in faciem Moysi propter gloriam vultus ejus, quæ evacuatur : [8] quomodo non magis ministratio Spiritus erit in gloria ? [9] Nam si ministratio damnationis gloria est : multo magis abundat ministerium justitiæ in gloria. [10] Nam nec glorificatum est, quod claruit in hac parte, propter excellentem gloriam. [11] Si enim quod evacuatur, per gloriam est : multo magis quod manet, in gloria est.[12] Habentes igitur talem spem, multa fiducia utimur : [13] et non sicut Moyses ponebat velamen super faciem suam, ut non intenderent filii Israël in faciem ejus, quod evacuatur, [14] sed obtusi sunt sensus eorum. Usque in hodiernum enim diem, idipsum velamen in lectione veteris testamenti manet non revelatum (quoniam in Christo evacuatur), [15] sed usque in hodiernum diem, cum legitur Moyses, velamen positum est super cor eorum. [16] Cum autem conversus fuerit ad Dominum, auferetur velamen. [17] Dominus autem Spiritus est : ubi autem Spiritus Domini, ibi libertas. [18] Nos vero omnes, revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur a claritate in claritatem, tamquam a Domini Spiritu.