[1] Scimus enim quoniam si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur, quod ædificationem ex Deo habemus, domum non manufactam, æternam in cælis. [2] Nam et in hoc ingemiscimus, habitationem nostram, quæ de cælo est, superindui cupientes : [3] si tamen vestiti, non nudi inveniamur. [4] Nam et qui sumus in hoc tabernaculo, ingemiscimus gravati : eo quod nolumus expoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur quod mortale est, a vita. [5] Qui autem efficit nos in hoc ipsum, Deus, qui dedit nobis pignus Spiritus. [6] Audentes igitur semper, scientes quoniam dum sumus in corpore, peregrinamur a Domino [7] (per fidem enim ambulamus, et non per speciem) : [8] audemus autem, et bonam voluntatem habemus magis peregrinari a corpore, et præsentes esse ad Dominum. [9] Et ideo contendimus, sive absentes, sive præsentes, placere illi. [10] Omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis, prout gessit, sive bonum, sive malum.[11] Scientes ergo timorem Domini, hominibus suademus, Deo autem manifesti sumus. Spero autem et in conscientiis vestris manifestos nos esse. [12] Non iterum commendamus nos vobis, sed occasionem damus vobis gloriandi pro nobis : ut habeatis ad eos qui in facie gloriantur, et non in corde. [13] Sive enim mente excedimus Deo : sive sobrii sumus, vobis. [14] Caritas enim Christi urget nos : æstimantes hoc, quoniam si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt : [15] et pro omnibus mortuus est Christus : ut, et qui vivunt, jam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit. [16] Itaque nos ex hoc neminem novimus secundum carnem. Et si cognovimus secundum carnem Christum, sed nunc jam non novimus. [17] Si qua ergo in Christo nova creatura, vetera transierunt : ecce facta sunt omnia nova. [18] Omnia autem ex Deo, qui nos reconciliavit sibi per Christum : et dedit nobis ministerium reconciliationis, [19] quoniam quidem Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi, non reputans illis delicta ipsorum, et posuit in nobis verbum reconciliationis. [20] Pro Christo ergo legatione fungimur, tamquam Deo exhortante per nos. Obsecramus pro Christo, reconciliamini Deo. [21] Eum, qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit, ut nos efficeremur justitia Dei in ipso.