[1] Notam autem facimus vobis, fratres, gratiam Dei, quæ data est in ecclesiis Macedoniæ : [2] quod in multo experimento tribulationis abundantia gaudii ipsorum fuit, et altissima paupertas eorum, abundavit in divitias simplicitatis eorum : [3] quia secundum virtutem testimonium illis reddo, et supra virtutem voluntarii fuerunt, [4] cum multa exhortatione obsecrantes nos gratiam, et communicationem ministerii, quod fit in sanctos. [5] Et non sicut speravimus, sed semetipsos dederunt primum Domino, deinde nobis per voluntatem Dei, [6] ita ut rogaremus Titum, ut quemadmodum cœpit, ita et perficiat in vobis etiam gratiam istam. [7] Sed sicut in omnibus abundatis fide, et sermone, et scientia, et omni sollicitudine, insuper et caritate vestra in nos, ut et in hac gratia abundetis. [8] Non quasi imperans dico : sed per aliorum sollicitudinem, etiam vestræ caritatis ingenium bonum comprobans. [9] Scitis enim gratiam Domini nostri Jesu Christi, quoniam propter vos egenus factus est, cum esset dives, ut illius inopia vos divites essetis. [10] Et consilium in hoc do : hoc enim vobis utile est, qui non solum facere, sed et velle cœpistis ab anno priore : [11] nunc vero et facto perficite : ut quemadmodum promptus est animus voluntatis, ita sit et perficiendi ex eo quod habetis. [12] Si enim voluntas prompta est, secundum id quod habet, accepta est, non secundum id quod non habet. [13] Non enim ut aliis sit remissio, vobis autem tribulatio, sed ex æqualitate. [14] In præsenti tempore vestra abundantia illorum inopiam suppleat : ut et illorum abundantia vestræ inopiæ sit supplementum, ut fiat æqualitas, sicut scriptum est : [15] Qui multum, non abundavit : et qui modicum, non minoravit.[16] Gratias autem Deo, qui dedit eamdem sollicitudinem pro vobis in corde Titi, [17] quoniam exhortationem quidem suscepit : sed cum sollicitior esset, sua voluntate profectus est ad vos. [18] Misimus etiam cum illo fratrem, cujus laus est in Evangelio per omnes ecclesias : [19] non solum autem, sed et ordinatus est ab ecclesiis comes peregrinationis nostræ in hanc gratiam, quæ ministratur a nobis ad Domini gloriam, et destinatam voluntatem nostram : [20] devitantes hoc, ne quis nos vituperet in hac plenitudine, quæ ministratur a nobis. [21] Providemus enim bona non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus. [22] Misimus autem cum illis et fratrem nostrum, quem probavimus in multis sæpe sollicitum esse : nunc autem multo sollicitiorem, confidentia multa in vos, [23] sive pro Tito, qui est socius meus, et in vos adjutor, sive fratres nostri, Apostoli ecclesiarum, gloria Christi. [24] Ostensionem ergo, quæ est caritatis vestræ, et nostræ gloriæ pro vobis, in illos ostendite in faciem ecclesiarum.