Polyglot Reader

Biblia Vulgata
ad Corinthios II / Capitulum 6

[1] Adjuvantes autem exhortamur ne in vacuum gratiam Dei recipiatis[2] Ait enim : Tempore accepto exaudivi te, et in die salutis adjuvi te. Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis[3] Nemini dantes ullam offensionem, ut non vituperetur ministerium nostrum : [4] sed in omnibus exhibeamus nosmetipsos sicut Dei ministros in multa patientia, in tribulationibus, in necessitatibus, in angustiis[5] in plagis, in carceribus, in seditionibus, in laboribus, in vigiliis, in jejuniis[6] in castitate, in scientia, in longanimitate, in suavitate, in Spiritu Sancto, in caritate non ficta[7] in verbo veritatis, in virtute Dei, per arma justitiæ a dextris et a sinistris[8] per gloriam, et ignobilitatem, per infamiam, et bonam famam : ut seductores, et veraces, sicut qui ignoti, et cogniti : [9] quasi morientes, et ecce vivimus : ut castigati, et non mortificati : [10] quasi tristes, semper autem gaudentes : sicut egentes, multos autem locupletantes : tamquam nihil habentes, et omnia possidentes.

[11] Os nostrum patet ad vos, o Corinthii ; cor nostrum dilatatum est[12] Non angustiamini in nobis : angustiamini autem in visceribus vestris : [13] eamdem autem habentes remunerationem, tamquam filiis dico, dilatamini et vos.

[14] Nolite jugum ducere cum infidelibus. Quæ enim participatio justitiæ cum iniquitate ? aut quæ societas luci ad tenebras ? [15] quæ autem conventio Christi ad Belial ? aut quæ pars fideli cum infideli ? [16] qui autem consensus templo Dei cum idolis ? vos enim estis templum Dei vivi, sicut dicit Deus :

Quoniam inhabitabo in illis, et inambulabo inter eos,
et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus.
[17] Propter quod exite de medio eorum,
et separamini, dicit Dominus,
et immundum ne tetigeritis :
[18] et ego recipiam vos :
et ero vobis in patrem,
et vos eritis mihi in filios et filias,
dicit Dominus omnipotens.