Polyglot Reader

Biblia Vulgata
ad Corinthios II / Capitulum 4

[1] Ideo habentes administrationem, juxta quod misericordiam consecuti sumus, non deficimus[2] sed abdicamus occulta dedecoris, non ambulantes in astutia, neque adulterantes verbum Dei, sed in manifestatione veritatis commendantes nosmetipsos ad omnem conscientiam hominum coram Deo[3] Quod si etiam opertum est Evangelium nostrum, in iis, qui pereunt, est opertum : [4] in quibus Deus hujus sæculi excæcavit mentes infidelium, ut non fulgeat illis illuminatio Evangelii gloriæ Christi, qui est imago Dei[5] Non enim nosmetipsos prædicamus, sed Jesum Christum Dominum nostrum : nos autem servos vestros per Jesum : [6] quoniam Deus, qui dixit de tenebris lucem splendescere, ipse illuxit in cordibus nostris ad illuminationem scientiæ claritatis Dei, in facie Christi Jesu.

[7] Habemus autem thesaurum istum in vasis fictilibus : ut sublimitas sit virtutis Dei, et non ex nobis[8] In omnibus tribulationem patimur, sed non angustiamur : aporiamur, sed non destituimur : [9] persecutionem patimur, sed non derelinquimur : dejicimur, sed non perimus : [10] semper mortificationem Jesu in corpore nostro circumferentes, ut et vita Jesu manifestetur in corporibus nostris[11] Semper enim nos, qui vivimus, in mortem tradimur propter Jesum : ut et vita Jesu manifestetur in carne nostra mortali[12] Ergo mors in nobis operatur, vita autem in vobis[13] Habentes autem eumdem spiritum fidei, sicut scriptum est : Credidi, propter quod locutus sum : et nos credimus, propter quod et loquimur : [14] scientes quoniam qui suscitavit Jesum, et nos cum Jesu suscitabit, et constituet vobiscum[15] Omnia enim propter vos : ut gratia abundans, per multos in gratiarum actione, abundet in gloriam Dei[16] Propter quod non deficimus : sed licet is, qui foris est, noster homo corrumpatur, tamen is, qui intus est, renovatur de die in diem[17] Id enim, quod in præsenti est momentaneum et leve tribulationis nostræ, supra modum in sublimitate æternum gloriæ pondus operatur in nobis[18] non contemplantibus nobis quæ videntur, sed quæ non videntur. Quæ enim videntur, temporalia sunt : quæ autem non videntur, æterna sunt.