[1] Adam, Seth, Enos, [2] Cainan, Malaleel, Jared, [3] Henoch, Mathusale, Lamech, [4] Noë, Sem, Cham, et Japtheth. [5] Filii Japheth : Gomer, et Magog, et Madai, et Javan, Thubal, Mosoch, Thiras. [6] Porro filii Gomer : Ascenez, et Riphath, et Thogorma. [7] Filii autem Javan : Elisa et Tharsis, Cethim et Dodanim. [8] Filii Cham : Chus, et Mesraim, et Phut, et Chanaan. [9] Filii autem Chus : Saba, et Hevila, Sabatha, et Regma, et Sabathacha. Porro filii Regma : Saba, et Dadan. [10] Chus autem genuit Nemrod : iste cœpit esse potens in terra. [11] Mesraim vero genuit Ludim, et Anamim, et Laabim, et Nephtuim, [12] Phetrusim quoque, et Casluim : de quibus egressi sunt Philisthiim, et Caphtorim. [13] Chanaan vero genuit Sidonem primogenitum suum, Hethæum quoque, [14] et Jebusæum, et Amorrhæum, et Gergesæum, [15] Hevæumque et Aracæum, et Sinæum. [16] Aradium quoque, et Samaræum, et Hamathæum. [17] Filii Sem : Ælam, et Assur, et Arphaxad, et Lud, et Aram, et Hus, et Hul, et Gether, et Mosoch. [18] Arphaxad autem genuit Sale, qui et ipse genuit Heber. [19] Porro Heber nati sunt duo filii : nomen uni Phaleg, quia in diebus ejus divisa est terra ; et nomen fratris ejus Jectan. [20] Jectan autem genuit Elmodad, et Saleph, et Asarmoth, et Jare, [21] Adoram quoque, et Huzal, et Decla, [22] Hebal etiam, et Abimaël, et Saba, necnon [23] et Ophir, et Hevila, et Jobab : omnes isti filii Jectan. [24] Sem, Arphaxad, Sale, [25] Heber, Phaleg, Ragau, [26] Serug, Nachor, Thare, [27] Abram : iste est Abraham.[28] Filii autem Abraham, Isaac et Ismahel. [29] Et hæ generationes eorum. Primogenitus Ismahelis, Nabaioth, et Cedar, et Adbeel, et Mabsam, [30] et Masma, et Duma, Massa, Hadad, et Thema, [31] Jetur, Naphis, Cedma : hi sunt filii Ismahelis. [32] Filii autem Ceturæ concubinæ Abraham, quos genuit : Zamran, Jecsan, Madan, Madian, Jesboc, et Sue. Porro filii Jecsan : Saba, et Dadan. Filii autem Dadan : Assurim, et Latussim, et Laomim. [33] Filii autem Madian : Epha, et Epher, et Henoch, et Abida, et Eldaa : omnes hi filii Ceturæ. [34] Genuit autem Abraham Isaac : cujus fuerunt filii Esau, et Israël. [35] Filii Esau : Eliphaz, Rahuel, Jehus, Ihelom, et Core. [36] Filii Eliphaz : Theman, Omar, Sephi, Gathan, Cenez, Thamna, Amalec. [37] Filii Rahuel : Nahath, Zara, Samma, Meza. [38] Filii Seir : Lotan, Sobal, Sebeon, Ana, Dison, Eser, Disan. [39] Filii Lotan : Hori, Homam. Soror autem Lotan fuit Thamna. [40] Filii Sobal : Alian, et Manahath, et Ebal, Sephi et Onam. Filii Sebeon : Aja et Ana. Filii Ana : Dison. [41] Filii Dison : Hamram, et Heseban, et Jethran, et Charan. [42] Filii Eser : Balaan, et Zavan, et Jacan. Filii Disan : Hus et Aran.[43] Isti sunt reges qui imperaverunt in terra Edom, antequam esset rex super filios Israël. Bale filius Beor : et nomen civitatis ejus, Denaba. [44] Mortuus est autem Bale, et regnavit pro eo Jobab filius Zare de Bosra. [45] Cumque et Jobab fuisset mortuus, regnavit pro eo Husam de terra Themanorum. [46] Obiit quoque et Husam, et regnavit pro eo Adad filius Badad, qui percussit Madian in terra Moab : et nomen civitatis ejus Avith. [47] Cumque et Adad fuisset mortuus, regnavit pro eo Semla de Masreca. [48] Sed et Semla mortuus est, et regnavit pro eo Saul de Rohoboth, quæ juxta amnem sita est. [49] Mortuo quoque Saul, regnavit pro eo Balanan filius Achobor. [50] Sed et hic mortuus est, et regnavit pro eo Adad : cujus urbis nomen fuit Phau, et appellata est uxor ejus Meetabel filia Matred filiæ Mezaab.[51] Adad autem mortuo, duces pro regibus in Edom esse cœperunt : dux Thamna, dux Alva, dux Jetheth, [52] dux Oolibama, dux Ela, dux Phinon, [53] dux Cenez, dux Theman, dux Mabsar, [54] dux Magdiel, dux Hiram : hi duces Edom.