[1] Misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David, et ligna cedrina, et artifices parietum, lignorumque, ut ædificarent ei domum. [2] Cognovitque David quod confirmasset eum Dominus in regem super Israël, et sublevatum esset regnum suum super populum ejus Israël. [3] Accepit quoque David alias uxores in Jerusalem, genuitque filios et filias. [4] Et hæc nomina eorum, qui nati sunt ei in Jerusalem : Samua, et Sobab, Nathan, et Salomon, [5] Jebahar, et Elisua, et Eliphalet, [6] Noga quoque, et Napheg, et Japhia, [7] Elisama, et Baaliada, et Eliphalet.[8] Audientes autem Philisthiim eo quod unctus esset David regem super universum Israël, ascenderunt omnes ut quærerent eum : quod cum audisset David, egressus est obviam eis. [9] Porro Philisthiim venientes, diffusi sunt in valle Raphaim. [10] Consuluitque David Dominum, dicens : Si ascendam ad Philisthæos, et si trades eos in manu mea ? Et dixit ei Dominus : Ascende, et tradam eos in manu tua. [11] Cumque illi ascendissent in Baalpharasim, percussit eos ibi David, et dixit : Divisit Deus inimicos meos per manum meam, sicut dividuntur aquæ : et idcirco vocatum est nomen illius loci Baalpharasim. [12] Dereliqueruntque ibi deos suos, quos David jussit exuri. [13] Alia etiam vice Philisthiim irruerunt, et diffusi sunt in valle. [14] Consuluitque rursum David Deum, et dixit ei Deus : Non ascendas post eos : recede ab eis, et venies contra illos ex adverso pyrorum. [15] Cumque audieris sonitum gradientis in cacumine pyrorum, tunc egredieris ad bellum : egressus est enim Deus ante te, ut percutiat castra Philisthiim. [16] Fecit ergo David sicut præceperat ei Deus, et percussit castra Philisthinorum, de Gabaon usque Gazera. [17] Divulgatumque est nomen David in universis regionibus, et Dominus dedit pavorem ejus super omnes gentes.