[1] Universus ergo Israël dinumeratus est, et summa eorum scripta est in libro regum Israël et Juda : translatique sunt in Babylonem propter delictum suum. [2] Qui autem habitaverunt primi in possessionibus et in urbibus suis : Israël, et sacerdotes, et Levitæ, et Nathinæi. [3] Commorati sunt in Jerusalem de filiis Juda, et de filiis Benjamin, de filiis quoque Ephraim, et Manasse. [4] Othei filius Ammiud, filii Amri, filii Omrai, filii Bonni, de filiis Phares filii Juda. [5] Et de Siloni : Asaia primogenitus, et filii ejus. [6] De filiis autem Zara, Jehuel, et fratres eorum, sexcenti nonaginta. [7] Porro de filiis Benjamin : Salo filius Mosollam, filii Oduia, filii Asana, [8] et Jobania filius Jeroham, et Ela filius Ozi, filii Mochori, et Mosollam filius Saphatiæ, filii Rahuel, filii Jebaniæ, [9] et fratres eorum per familias suas, nongenti quinquaginta sex. Omnes hi principes cognationum per domos patrum suorum.[10] De sacerdotibus autem : Jedaia, Jojarib, et Jachin : [11] Azarias quoque filius Helciæ, filii Mosollam, filii Sadoc, filii Maraioth, filii Achitob, pontifex domus Dei. [12] Porro Adaias filius Jeroham, filii Phassur, filii Melchiæ, et Maasai filius Adiel filii Jezra, filii Mosollam, filii Mosollamith, filii Emmer. [13] Fratres quoque eorum principes per familias suas, mille septingenti sexaginta, fortissimi robore ad faciendum opus ministerii in domo Dei.[14] De Levitis autem : Semeia filius Hassub filii Ezricam, filii Hasebia de filiis Merari. [15] Bacbacar quoque carpentarius, et Galal, et Mathania filius Micha, filii Zechri, filii Asaph : [16] et Obdia filius Semeiæ, filii Galal, filii Idithun : et Barachia filius Asa, filii Elcana, qui habitavit in atriis Netophati. [17] Janitores autem : Sellum, et Accub, et Telmon, et Ahimam : et frater eorum Sellum princeps, [18] usque ad illud tempus, in porta regis ad orientem, observabant per vices suas de filiis Levi. [19] Sellum vero filius Core filii Abiasaph, filii Core, cum fratribus suis, et domo patris sui, hi sunt Coritæ super opera ministerii, custodes vestibulorum tabernaculi : et familiæ eorum per vices castrorum Domini custodientes introitum. [20] Phinees autem filius Eleazari erat dux eorum coram Domino. [21] Porro Zacharias filius Mosollamia, janitor portæ tabernaculi testimonii. [22] Omnes hi electi in ostiarios per portas, ducenti duodecim : et descripti in villis propriis, quos constituerunt David, et Samuel videns, in fide sua, [23] tam ipsos quam filios eorum, in ostiis domus Domini et in tabernaculo vicibus suis. [24] Per quatuor ventos erant ostiarii : id est, ad orientem, et ad occidentem, et ad aquilonem, et ad austrum. [25] Fratres autem eorum in viculis morabantur, et veniebant in sabbatis suis de tempore usque ad tempus. [26] His quatuor Levitis creditus erat omnis numerus janitorum, et erant super exedras et thesauros domus Domini. [27] Per gyrum quoque templi Domini morabantur in custodiis suis : ut cum tempus fuisset, ipsi mane aperirent fores.[28] De horum genere erant et super vasa ministerii : ad numerum enim et inferebantur vasa, et efferebantur. [29] De ipsis et qui credita habebant utensilia sanctuarii, præerant similæ, et vino, et oleo, et thuri, et aromatibus. [30] Filii autem sacerdotum unguenta ex aromatibus conficiebant. [31] Et Mathathias Levites primogenitus Sellum Coritæ, præfectus erat eorum quæ in sartagine frigebantur. [32] Porro de filiis Caath fratribus eorum, super panes erant propositionis, ut semper novos per singula sabbata præpararent. [33] Hi sunt principes cantorum per familias Levitarum, qui in exedris morabantur, ut die ac nocte jugiter suo ministerio deservirent. [34] Capita Levitarum, per familias suas principes, manserunt in Jerusalem. [35] In Gabaon autem commorati sunt pater Gabaon Jehiel, et nomen uxoris ejus Maacha. [36] Filius primogenitus ejus Abdon, et Sur, et Cis, et Baal, et Ner, et Nadab, [37] Gedor quoque, et Ahio, et Zacharias, et Macelloth. [38] Porro Macelloth genuit Samaan : isti habitaverunt e regione fratrum suorum in Jerusalem cum fratribus suis.[39] Ner autem genuit Cis, et Cis genuit Saul, et Saul genuit Jonathan, et Melchisua, et Abinadab, et Esbaal. [40] Filius autem Jonathan, Meribbaal : et Meribbaal genuit Micha. [41] Porro filii Micha, Phithon, et Melech, et Tharaa, et Ahaz. [42] Ahaz autem genuit Jara, et Jara genuit Alamath, et Azmoth, et Zamri. Zamri autem genuit Mosa. [43] Mosa vero genuit Banaa, cujus filius Raphaia, genuit Elasa, de quo ortus est Asel. [44] Porro Asel sex filios habuit, his nominibus : Ezricam, Bocru, Ismahel, Saria, Obdia, Hanan : hi sunt filii Asel.