[1] Porro filiis Aaron hæ partitiones erant. Filii Aaron : Nadab, et Abiu, et Eleazar, et Ithamar. [2] Mortui sunt autem Nadab et Abiu ante patrem suum absque liberis : sacerdotioque functus est Eleazar, et Ithamar. [3] Et divisit eos David, id est, Sadoc de filiis Eleazari, et Ahimelech de filiis Ithamar, secundum vices suas et ministerium. [4] Inventique sunt multo plures filii Eleazar in principibus viris, quam filii Ithamar. Divisit autem eis, hoc est, filiis Eleazar, principes per familias sedecim : et filiis Ithamar per familias et domos suas octo. [5] Porro divisit utrasque inter se familias sortibus : erant enim principes sanctuarii, et principes Dei, tam de filiis Eleazar quam de filiis Ithamar. [6] Descripsitque eos Semeias filius Nathanaël scriba Levites, coram rege et principibus, et Sadoc sacerdote, et Ahimelech filio Abiathar, principibus quoque familiarum sacerdotalium, et Leviticarum : unam domum, quæ ceteris præerat, Eleazar : et alteram domum, quæ sub se habebat ceteros, Ithamar. [7] Exivit autem sors prima Jojarib, secunda Jedei, [8] tertia Harim, quarta Seorim, [9] quinta Melchia, sexta Maiman, [10] septima Accos, octava Abia, [11] nona Jesua, decima Sechenia, [12] undecima Eliasib, duodecima Jacim, [13] tertiadecima Hoppha, decimaquarta Isbaab, [14] decimaquinta Belga, decimasexta Emmer, [15] decimaseptima Hezir, decimaoctava Aphses, [16] decimanona Pheteia, vigesima Hezechiel, [17] vigesima prima Jachin, vigesima secunda Gamul, [18] vigesima tertia Dalaiau, vigesima quarta Maaziau. [19] Hæ vices eorum secundum ministeria sua, ut ingrediantur domum Domini, et juxta ritum suum sub manu Aaron patris eorum, sicut præceperat Dominus Deus Israël. [20] Porro filiorum Levi qui reliqui fuerant, de filiis Amram erat Subaël, et de filiis Subaël, Jehedeia. [21] De filiis quoque Rohobiæ, princeps Jesias. [22] Isaari vero filius Salemoth, filiusque Salemoth Jahath : [23] filiusque ejus Jeriau primus, Amarias secundus, Jahaziel tertius, Jecmaan quartus. [24] Filius Oziel, Micha : filius Micha, Samir. [25] Frater Micha, Jesia : filiusque Jesiæ, Zacharias. [26] Filii Merari : Moholi, et Musi. Filius Oziau : Benno. [27] Filius quoque Merari : Oziau, et Soam, et Zachur, et Hebri. [28] Porro Moholi filius, Eleazar, qui non habebat liberos. [29] Filius vero Cis, Jerameel. [30] Filii Musi : Moholi, Eder et Jerimoth : isti filii Levi secundum domos familiarum suarum. [31] Miseruntque et ipsi sortes contra fratres suos filios Aaron coram David rege, et Sadoc, et Ahimelech, et principibus familiarum sacerdotalium et Leviticarum, tam majores quam minores : omnes sors æqualiter dividebat.