[1] Filii autem Israël : Ruben, Simeon, Levi, Juda, Issachar, et Zabulon, [2] Dan, Joseph, Benjamin, Nephthali, Gad, et Aser.[3] Filii Juda : Her, Onan, et Sela : hi tres nati sunt ei de filia Sue Chananitide. Fuit autem Her primogenitus Juda malus coram Domino, et occidit eum. [4] Thamar autem nurus ejus peperit ei Phares et Zara : omnes ergo filii Juda, quinque. [5] Filii autem Phares : Hesron et Hamul. [6] Filii quoque Zaræ : Zamri, et Ethan, et Eman, Chalchal quoque, et Dara, simul quinque. [7] Filii Charmi : Achar, qui turbavit Israël, et peccavit in furto anathematis. [8] Filii Ethan : Azarias. [9] Filii autem Hesron qui nati sunt ei : Jerameel, et Ram, et Calubi. [10] Porro Ram genuit Aminadab. Aminadab autem genuit Nahasson, principem filiorum Juda. [11] Nahasson quoque genuit Salma, de quo ortus est Booz. [12] Booz vero genuit Obed, qui et ipse genuit Isai. [13] Isai autem genuit primogenitum Eliab, secundum Abinadab, tertium Simmaa, [14] quartum Nathanaël, quintum Raddai, [15] sextum Asom, septimum David. [16] Quorum sorores fuerunt Sarvia et Abigail. Filii Sarviæ : Abisai, Joab, et Asaël, tres. [17] Abigail autem genuit Amasa, cujus pater fuit Jether Ismahelites. [18] Caleb vero filius Hesron accepit uxorem nomine Azuba, de qua genuit Jerioth : fueruntque filii ejus Jaser, et Sobab, et Ardon. [19] Cumque mortua fuisset Azuba, accepit uxorem Caleb Ephratha, quæ peperit ei Hur. [20] Porro Hur genuit Uri, et Uri genuit Bezeleel. [21] Post hæc ingressus est Hesron ad filiam Machir patris Galaad, et accepit eam cum esset annorum sexaginta : quæ peperit ei Segub. [22] Sed et Segub genuit Jair, et possedit viginti tres civitates in terra Galaad. [23] Cepitque Gessur et Aram oppida Jair, et Canath, et viculos ejus sexaginta civitatum : omnes isti filii Machir patris Galaad. [24] Cum autem mortuus esset Hesron, ingressus est Caleb ad Ephratha. Habuit quoque Hesron uxorem Abia, quæ peperit ei Assur patrem Thecuæ.[25] Nati sunt autem filii Jerameel primogeniti Hesron, Ram primogenitus ejus, et Buna, et Aram, et Asom, et Achia. [26] Duxit quoque uxorem alteram Jerameel, nomine Atara, quæ fuit mater Onam. [27] Sed et filii Ram primogeniti Jerameel fuerunt Moos, Jamin, et Achar. [28] Onam autem habuit filios Semei et Jada. Filii autem Semei : Nadab et Abisur. [29] Nomen vero uxoris Abisur, Abihail, quæ peperit ei Ahobban et Molid. [30] Filii autem Nadab fuerunt Saled et Apphaim. Mortuus est autem Saled absque liberis. [31] Filius vero Apphaim, Jesi : qui Jesi genuit Sesan. Porro Sesan genuit Oholai. [32] Filii autem Jada fratris Semei : Jether, et Jonathan. Sed et Jether mortuus est absque liberis. [33] Porro Jonathan genuit Phaleth, et Ziza. Isti fuerunt filii Jerameel. [34] Sesan autem non habuit filios, sed filias : et servum ægyptium nomine Jeraa. [35] Deditque ei filiam suam uxorem : quæ peperit ei Ethei. [36] Ethei autem genuit Nathan, et Nathan genuit Zabad. [37] Zabad quoque genuit Ophlal, et Ophlal genuit Obed. [38] Obed genuit Jehu, Jehu genuit Azariam, [39] Azarias genuit Helles, et Helles genuit Elasa. [40] Elasa genuit Sisamoi, Sisamoi genuit Sellum, [41] Sellum genuit Icamiam, Icamia autem genuit Elisama.[42] Filii autem Caleb fratris Jerameel : Mesa primogenitus ejus ; ipse est pater Ziph : et filii Maresa patris Hebron. [43] Porro filii Hebron, Core, et Taphua, et Recem, et Samma. [44] Samma autem genuit Raham, patrem Jercaam, et Recem genuit Sammai. [45] Filius Sammai, Maon : et Maon pater Bethsur. [46] Epha autem concubina Caleb peperit Haran, et Mosa, et Gezez. Porro Haran genuit Gezez. [47] Filii autem Jahaddai, Regom, et Joathan, et Gesan, et Phalet, et Epha, et Saaph. [48] Concubina Caleb Maacha, peperit Saber, et Tharana. [49] Genuit autem Saaph pater Madmena Sue, patrem Machbena et patrem Gabaa. Filia vero Caleb fuit Achsa. [50] Hi erant filii Caleb, filii Hur primogeniti Ephratha, Sobal pater Cariathiarim. [51] Salma pater Bethlehem, Hariph pater Bethgader. [52] Fuerunt autem filii Sobal patris Cariathiarim, qui videbat dimidium requietionum. [53] Et de cognatione Cariathiarim, Jethrei, et Aphuthei, et Semathei, et Maserei. Ex his egressi sunt Saraitæ, et Esthaolitæ. [54] Filii Salma, Bethlehem, et Netophathi, coronæ domus Joab, et dimidium requietionis Sarai : [55] cognationes quoque scribarum habitantium in Jabes, canentes atque resonantes, et in tabernaculis commorantes. Hi sunt Cinæi, qui venerunt de Calore patris domus Rechab.